Jump to content

Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - pars prima.djvu/48

E Wikisource
Haec pagina emendata est

maleficio contigerit. Respondit Hostien. in summa. licet hoc non sit predicandum publice quando virga nullatenus mouetur et nunquam potuit cognoscere. hoc est signum frigiditatis. sed quando mouetur & erigitur perficere autem non potest est signum maleficij. Notandum insuper quod non solum fit maleficium ne quis actum illum exercere valeat. sed etiam aliquando fit ne mulier concipiat vel vt aborsum faciat. Sed nota secundum canonum sanctiones. quod quicunque propter vindicte libidinem explendam. vel propter odium aliquid fecerit viro vel mulieri propter quod non posset generare vel concipere reputatur homicida. extra de homic. si aliquis. Et nota quod communiter loquitur. c. de amatoribus seculi qui suis amasijs per pocula ne confusionem incurrant talia procurant. vel etiam per certas herbas naturam nimium infrigidantes absque auxilio demonum. vnde penitentes sicut homicide sunt puniendi. Malefici autem per maleficia talia procurantes sunt secundum leges vltimo supplicio puniende. vt supra in prima questione tactum est. Et pro solutione argumentorum vbi difficultatur an matrimonialiter coniunctis talia contingere possint. Est vlterius aduertendum quod licet ex his que tacta sunt non pateat super hoc veritas tamen vere et realiter illis in matrimonio sicut & extra contingere possunt. Et prudens lector qui copiam librorum habet inueniet tam apud theologos quam canonistas precipue. extra. et in materia de frigid. et maleficiatis. et in. iiij. di. xxxiiij. mutuo concordantes. et duos errores reprobantes: presertim circa matrimonialiter coniunctos qui sentire videbantur quod tale maleficium non posset contingere inter matrimonialiter coniunctos motis illis rationibus quod diabolus non posset opera dei destruere. Et primus error qui ab eis reprobatur est contra illos qui dicebant maleficium nihil esse in mundo. sed tantum esset in opinione hominum qui ex ignorantia causarum occultarum. et quas etiam nullus hominum scire potest aliquos effectus naturales maleficijs imputabant. quasi illos efficerent non occulte cause sed demones per se vel maleficos. Et hic error licet ab omnibus alijs doctoribus sub simplici falsitate reprobatur. tamen a sancto Tho. acrius impugnatur vbi ipsum tanquam heresim condemnat dicens. quod hic error ex radice infidelitatis procedit. Et quia infidelitas in christiano heresis dicitur. ideo tales vt heretici merito sunt suspecti. De qua tamen materia etiam in prima questione tactum est. licet ibi non taliter sit declaratum. Nam si quis alia dicta doctoris sancti in alijs locis considerat. rationes inuenit. quare asserit talem errorem ex radice infidelitatis procedere. Nam in questionibus de malo vbi tractat de demonibus. et in. q. i. an demones habeant corpora naturaliter sibi vnita? Inter alia que ibi recitantur mentio de illis qui singulos effectus ad virtutes celestium corporum. quibus et subesse dicebant occultas causas effectuum inferiorum dicens. Considerandum est quod paripatetici aristotelis sectatores non posuerunt demones esse sed ea que attribuuntur demonibus dicebant prouenire ex virtute celestium corporum et aliarum naturalium rerum. Unde Augus. dicit. x. de ci. dei. porphirium visum fuisse quod herbis et lapidibus et animantibus ac sonis certis et vocibus ac figurationibus atque figmentis quibusdam etiam obseruatis in celi conuersione motibus siderum fabricari in terra ab hominibus potestates siderum idoneas varijs effectibus exequendas. Ex quibus apparet error quod omnia reducebant in causas occultas siderum et demones tantummodo fabricarentur ex opinione hominum. Sed quod hec positio sit falsa manifeste probat sanctus Tho. ex hoc ibidem. quod reperiuntur alique operationes demonum que nullo modo possunt ex aliqua naturali causa procedere. puta quod aliquis obsessus a demone loquatur linguam ignotam. et multa alia inueniuntur opera demonum tam in arreptitijs quam nigromanticis artibus. que nullo modo possunt nisi ex aliquo intellectu procedere. ad minus bona secundum naturam licet mala secundum voluntatem. Et ideo coacti fuerunt propter inconuenientia tacta alij philosophi ponere demones esse. licet post in varios errores inciderunt alijs putantibus animas hominum a corporibus exeuntes demones fieri. Unde et multi auruspices pueros occiderunt vt animas eorum suos cooperatores haberent. et plures alij ibi errores recitantur. Unde patet quod non immerito doctor sanctus dicit talem opinionem ex radice infidelitatis procedere. Si cui placet legat Augus. in. viij. et. ix. de ci. dei. super varios errores infidelium circa naturam demonum. quare etiam communis ratio omnium doctorum que in prefata distinctione allegatur contra huiusmodi errantes scilicet qui maleficium aliquid esse negantes magne est efficacie in sententia licet breuis sit in verbis. vbi dicunt quod qui maleficium nihil esse in mundo asserunt. contrariantur omnium doctorum sententijs & sacre scripture declarantes demones esse et demones habere potestatem supra corpora et supra imaginationes hominum deo permittente. vnde et per eos malefici mira operari possunt circa creaturas. Unde et merito ipsorum demonum instrumenta et ad quorum instantiam demones interdum ad creaturarum nocumenta operantur malefici dicuntur. Et quidem quod per reprobationem huius primi erroris a doctoribus