Jump to content

Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/23

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Previous Page Next Page Index

luit et quibus infideles irretiti erant. ait Levitici. XVIII. Ne polluamini in omnibus his quibus contaminatae sunt gentes quas ego eiciam ante conspectum vestrum e quibus polluta est terra cuius scelera ego visitabo. Dicit glo. super verbo gentes. Daemones inquit qui propter multitudinem dicuntur gentes universi qui cum omni peccato gaudent. praecipue tamen fornicatione et idolatria. quia in his et corpus et anima maculatur et totus homo qui terra dicitur. Omne enim peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est. qui autem fornicatur in corpus suum peccat. Si cui libet intueri historias de incubis et succubis inspiciat. ut supra Bedam in historiis Anglorum. et Guilelmum. Thomam denique Brabantinum in libro qui de apibus intitulatur. ¶ Ad argumenta. Ad primum de naturali propagatione instituta a Deo inter marem et feminam dicitur. Quod sicut Dei permissione sacramentum matrimonii potest opere diaboli vitiari per maleficia ut supra patuit. Ita a simili et a fortiori in quolibet alio actu venereo inter marem et feminam. Sed si quaeritur. Quare potius in actu et super actum venereum diabolo permittitur maleficia exercere quam super alios humanos actus. Dicitur quod multiplex causa assignatur a doctoribus de quibus inferius sub illa parte ubi de permissione divina discutitur. Ad praesens sufficit causa quae prius tacta est scilicet quod potestas daemonis est in lumbis hominum. Quia inter omnia certamina duriora sunt proelia certaminis ubi continua pugna et raro victoria. Nec valet ubi dicitur. quod tunc opus diaboli esset fortius opere Dei cum actus matrimoniales a Deo institutos posset vitiari. quia non vitiat per violentiam. immo cum nihil valeat inficere nisi a Deo permissus. Ideo magis per hoc eius impotentia concluditur. ¶ Ad secundum. verum est quod procreare hominem est actus vivi corporis. Sed cum dicitur quod daemones non possunt dare vitam. quia illa fluit formaliter ab anima. Iterum verum est sed quia materialiter discinditur a semine et daemon incubus illud immittere potest Deo permittente per coitum et non tamquam ab eo descissum sed per semen alicuius hominis ad hoc acceptum ut dicit Sanctus Doctor in prima parte. q. LI. ar. III. utpote quod idem daemon qui est succubus ad virum fiat incubus ad mulierem sicut etiam aliarum rerum semina assumunt ad aliquarum rerum generationem. ut Augustinus dicit. III. de trini. Unde si quaeritur cuius filius sic natus existit. Patet quod non est filius daemonis sed illius hominis cuius est semen acceptum. Sed cum instatur. quod nihil est superfluum in operibus angelorum sicut et naturae. conceditur. Sed cum infertur quod daemon potest invisibiliter semen et recipere et infundere. verum est. hoc autem potius operatur visibiliter ut succubus et incubus ut sic per talem spurcitiam inficiat corpus et animam et in utroque homine mulieris scilicet et viri ut in corpore. quasi tactum est. Praeterea plura possent daemones invisibiliter quae tamen non permittuntur etiam si vellent exercere. permittuntur autem visibiliter vel in exercitium bonorum vel correctionem malorum. Posset denique contingere quod loco daemonis succubi alter semen reciperet ab eo. et incubum loco alterius daemonis se faceret et hoc triplici ex causa. Puta quia daemon deputatus mulieri reciperet semen ab altero daemone deputato viro. ut sic unusquisque circa sibi a principe daemoniorum commissum habeat maleficium exercere cum unicuique proprius deputetur angelus etiam a malis vel propter foeditatem actus quam daemon unus facere abhorreret. cum ut in sequenti quaestione patebit certi daemones ex nobilitate naturae certos actus et spurcitias facere abhorrerent. vel quod invisibiliter loco viri seminis. suum semen id est quod incubus recipit invisibiliter se interponendo mulieri intromittat. quam interpositionem facere non est contra eius naturam. aut virtutem cum etiam in corpore assumpto invisibiliter et incontrectabiliter se interponere potest sicut supra de illo iuvene qui idolum desponsaverat patuit. ¶ Ad tertium. Hoc quod dicitur quod virtus angeli est infinita respectu superiorum. hoc est quia eius virtus comprehendi non potest ab inferioribus quin semper superexcedit eam. ita quod non limitatur ad unum effectum tantum. Et hoc ideo. quia suprema in entibus habent virtutes maxime universales. Unde propter hoc quod est infinita superius non potest dici quod possit indifferenter in omnem effectum illum ad producendum. quia sic etiam diceretur infinita inferius sicut superius. Demum quia inter agens et patiens debet esse proportio. et nulla potest esse proportio inter substantiam pure spiritualem et corporalem. ideo nec ipsi daemones possent in aliquem effectum nisi mediante aliquo alio principio activo. Inde est quod seminibus rerum utuntur ad effectus producendos. iuxta Augus. IIII. de trini. Unde hoc argumentum redundat in praecedens nec per illud fortificatur nisi quis vellet declarationem eius habere. quare intelligentiae