Jump to content

Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/24

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Previous Page Next Page Index

asseruntur habere virtutes infinitas superius et non inferius. et daretur sibi ex ordine rerum corporalium et corporum caelestium. qui secundum se in plures et infinitos effectus influere possent. Hoc autem non fit propter debilitatem inferiorum. Concluditur quod daemones licet absque hoc quod corpora assumant possint transmutationes in seminibus facere. hoc nihil arguit contra hoc quod hic intenditur de incubis et succubis quorum actus exercere non possunt. nisi in assumptis corporibus secundum quod supra tactum est. ¶ Ad quartum. quod daemones non possunt movere corpora localiter. unde nec semen etc. probaturque ibi de anima per similitudinem. Dicendum quod aliud est loqui de substantia spirituali ipsius angeli aut daemonis et aliud de ipsa anima. Hoc enim quod anima non potest movere corpus localiter nisi vivificatum ab ea. vel per contactum corporis ad aliud corpus non vivificatum hoc est quia tenet infimum gradum in ordine substantiarum spiritualium ex quo etiam contingit. quod illud corpus quod habet movere etiam per contactum oportet quod sit proportionatum non sic autem est de daemonibus quorum virtus omnino corporalem virtutem excedit. ¶ Ad quintum dicendum quod contactus daemonis ad corpus seminis vel cuiuscumque alterius non est contactus corporalis sed virtualis et fit secundum proportionem convenientem tam moventi quam mobili ita quod illud corpus quod movetur non excedat proportionem virtutis daemonis ut sunt corpora caelestia et etiam tota terra vel elementa mundi. Et quare illa excedunt dicere possumus ut dicit sanctus Thomas in quaestionibus de malo. q. X. de daemonibus. Quod hoc est vel propter condicionem naturae. vel propter damnationem culpae. Est enim ordo rerum sicut secundum naturam ipsarum ita et secundum motum. et sicut superiora corpora caelestia moventur a superioribus substantiis spiritualibus. ut sunt angeli boni. Ita inferiora corpora moveri possunt a substantiis spiritualibus inferioribus ut sunt daemones. Et siquidem hoc contingit eis secundum condicionem naturae. secundum quod aliqui ponebant daemones non esse ex illis superioribus angelis. Sed ex illis quae perficiuntur a Deo huic terrestri ordini ut erat philosophorum opinio. vel etiam si contingit ex poena peccati ut theologorum sententia est tunc a caelestibus sedibus detrusi in hunc aerem tamquam ad poenam non possunt ipsum aut terram commovere. Haec addita sunt propter duo argumenta quae tacite solvuntur. scilicet de corporibus caelestibus quod illa etiam possent movere. Si possent corpora localiter movere. quia sunt eis magis propinqua. ut etiam ultimum argumentum praetendit. Respondetur enim quod non valet. quia illa corpora excedunt proportionem virtutis eorum. si quidem prima opinio locum habet. Si vero non sed secunda tunc iterum non possunt movere propter poenam peccati. Est etiam ad argumentum ubi quis obiceret. quod idem est motus totius et partis sicut totius terrae et glebe in. III. physico. Unde si daemones possent movere partem terrae possent etiam movere terram non valet ut patet intuenti distinctionem. Colligere autem semina rerum et applicare ad certos effectus non excedit eorum virtutem naturalem Deo eis permittente. ut de se patet. Summarie concludatur quod non obstante quod quidam dicunt. daemones in assumptis corporibus nullo modo posse generare. et quod per filios Dei significentur filii Seth. et non angeli incubi. sicut et per filias hominum illae quae de stirpe Cain descenderant. Quia tamen contrarium a multis ut patuit asseritur et quod multis videtur non potest omnino esse falsum. secundum Philosophum in septimo ethicorum et in fine de somno et vigil. Iam etiam modernis temporibus attestantur facta et dicta maleficarum talia vere et realiter exequentium. Ideo dicimus tria. Primo quod per tales daemones spurcissimi actus venerei non delectationis sed infectionis animae et corporum quibus succubunt aut incubunt causa exercentur. Secundo quod per talem actum completa conceptio et generatio a mulieribus fieri potest. inquantum semen humanum apponere possunt in loco convenienti ventris mulieris ad materiam proportionatam ibidem praeexistentem. A simili. sicut et semina aliarum rerum colligere possunt ad complendum aliquos effectus. Tertio quod daemonibus attribuitur in talium generatione illud tantum quod est motus localis non autem ipsa generatio cuius principium non est virtus daemonis aut corporis ab eo sumpti. sed virtus illius cuius semen fuit. unde et genitus non daemonis sed alicuius hominis filius est. Et per haec patet responsio ad argumenta ubi quis arguere vellet. quod daemones generare non possent propter duo. Primo quod generatio completur per virtutem formativam quae est in semine corpore vivo resoluto. Et corpus a daemonibus assumptum. quia non est tale ergo etc. Patet responsio. quia daemon virtute seminis formativam reponit ad locum debitum etc. Secundo. si dicatur quod semen non habet virtutem generandi nisi quamdiu calor animae in eo retinetur. quem tamen exhalare necesse est per magnam distantiam delatum.