et vocibus et figurationibus. sed cum corpora caelestia sint virtuosiora quam corpora inferiora. Ideo multomagis actionibus corporum caelestium. Et iterum amplius malefici subiciuntur ut eorum opera ex influentiis illorum corporum et non ex assistentia spirituum malorum proveniant. Fortificatur argumentum ex. I. Regum. c. XVI. ubi Saul qui vexabatur a daemone alleviabatur quando David citharam percutiebat coram eo et quod recedebat spiritus malus. Sed contra. Impossibile est effectum sine causa sua producere. sed opera maleficorum sunt talia quod non possunt nisi opere daemonum fieri. patet ex descriptione operum maleficorum. ex Isido. libro. VIII. etymol. Malefici dicuntur ob magnitudinem facinorum. Hi enim elementa concutiunt. mentes hominum turbant et absque ullo veneni haustu sola vi carminum animas interimunt etc. Huiusmodi autem effectus non possunt ex influentiis corporum caelestium mediante homine causari. Praeterea Philosophus in ethi. Difficile inquirit quid sit principium operationis in anima. Et ostendit quod oportet esse aliquod extrinsecum. Omne enim quod incipit de novo habet aliquam causam. Incipit enim homo operari quia vult. Incipit autem velle. quia praeconciliatur. si autem praeconciliatur propter aliquod consilium praecedens. aut ergo est procedere in infinitum. aut oportet ponere aliquod principium extrinsecum quod primo movet hominem ad conciliandum nisi forte aliquis dicat quod hoc est a fortuna ex quo sequeretur omnes actus humanos esse fortuitos. quod est absurdum. Principium ergo in bonis ad bona dicit esse Deum qui non est causa peccati. In malis autem cum homo incipit agere velle et conciliari ad peccandum oportet quod huius etiam sit aliqua causa extrinseca. et non potest esse alia nisi diabolus praesertim in maleficis ut supra patuit quia corpus caeleste non potest ad tales actus influere. ergo patet veritas. Praeterea cuius potestati subiacet motivum. eius potestati subiacet et motus qui a motivo causatur. Motivum autem voluntatis est aliquid apprehensum per sensum vel intellectum quorum utrumque subiacet potestati diaboli. Dicit enim Augustinus in libro. LXXXIII. q. Serpit hoc malum. scilicet quod est a diabolo per omnes aditus sensuales. dat se esse figuris accommodat se coloribus adhaeret sonis. latet in ira et in fallacia sermonis. odoribus se subicit infundit saporibus. et quibusdam nebulis implet omnes meatus intelligentiae. ergo videtur quod in potestate diaboli est movere voluntatem quae est directe causa peccati. Praeterea omne quod se habet ad utrumlibet indiget aliquo determinante ad hoc quod exeat in actum sed liberum arbitrium hominis ad utrumlibet se habet. scilicet ad bonum et malum. ergo ad hoc quod exeat in actum peccati indiget quod ab aliquo determinetur ad malum. Maxime autem hoc videtur fieri a diabolo praesertim in operibus maleficorum cum eius voluntas est determinata ad malum. ergo videtur quod mala voluntas diaboli est causa malae voluntatis praecipue in maleficis. et potest fortificari ratio per hoc quod sicut bonus angelus se habet ad bonum. ita malus angelus ad malum. Sed ille reducit homines ad bonum. ergo iste ad malum. est enim dicit Dionysius lex divinitatis immobiliter stabilita ut ima a summis perficiantur.
Responsio. quia quaestio quo ad originem maleficorum operum fundatur. super influentiam luminarium caelestium ostenditur per reprobationem trium errorum qui hoc asserere conantur. scilicet planetariorum genetliacorum. et fatalium ordinem ponentium hoc non esse possibile quo ad primum. Nam si quaeritur an ex impressione luminarium caelestium causetur in hominibus vitium maleficorum tunc ad diversitatem morum attendendo et veritatem fidei salvando oportet sub distinctione disserere videlicet quod mores hominum a sideribus causari potest intelligi dupliciter. Aut necessario et sufficienter. Aut dispositive et contingenter. Si dicatur primo modo tunc non solum est falsum immo haereticum. eo quod Christianae religioni adeo repugnat quod etiam veritas fidei in tali errore salvari non potest. Ratio. Dum enim ponit omnia a sideribus necessario evenire. iam tollit meritum et per consequens demeritum. Tollit et gratiam et per consequens gloriam. Tum quia honestas morum per hunc errorem praeiudicium patitur dum culpa peccantis in sidera refunditur licentia maleficiendi sine reprehensione conceditur. et homo ad orandum et colendum sidera incurvatur. Si autem dicatur mores hominum a dispositionibus siderum variari dispositive et contingenter sic potest habere veritatem quia nec rationi nec fidei repugnat. Planum enim est quod dispositio corporis varia multum facit ad variationem affectionum et morum animae. ut plurimum enim anima complexiones corporis imitatur. ut dicitur in sex principiis. Unde et cholerici sunt iracundi et sanguinei sunt benigni et melancholici sunt invidi. phlegmatici pigri. hoc autem non est necessario. anima enim dominatur suo corpori et maxime quando est adiuta per gratiam. Multos enim videmus cholericos mansuetos
Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/28
Appearance
Haec pagina emendata est