Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/29

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Previous Page Next Page Index

et melancholicos benignos. Quoniam ergo virtus corporum caelestium operatur admixtionem et qualitatem complexionum. Hinc est quod per consequens quodammodo operatur ad qualitatem morum valde tamen de longinquo. Plus enim facit ad qualitatem complexionis virtus naturae inferioris quam virtus sideris. Unde Augus. V. de ci. Dei. in solutione cuiusdam quaestionis de duobus fratribus qui simul infirmabantur et curabantur: cum quaerebatur unde hoc esset magis commendat rationem Hippocratis quam astronomi. Hippocras enim respondit quod hoc erat propter similitudinem complexionis. Et astronomus respondit quod erat propter identitatem constellationis. Melius enim respondit physicus. quia causam reddit magis propriam et magis propinquam. Sic ergo dicendum quod impressiones siderum aliquo modo disponunt ad malitiam maleficorum: si quidem aliqua influentia in eorum corporibus praedominatur potius ad huiusmodi nefanda quam ad alia opera quaecumque vitiosa seu virtuosa. quae tamen dispositio non debet dici necessaria proxima et sufficiens. sed remota et contingens. Nec valet si quis obiceret Philosophum li. de proprietatibus elementorum. ubi dicit quod regna vacua facta sunt et terrae depopulatae apud coniunctionem Iovis et Saturni. arguendo quasi: quia talia ex libero arbitrio dependebant hominum ergo etiam influentiae luminarium super liberum arbitrium haberent efficaciam. Respondetur enim quod Philosophus per hoc dictum non vult innuere quod homines illi non poterant resistere illius influentiae constellationis ad dissensionem inclinantis. sed quia noluerunt quia sicut Ptolemaeus in almagesti. Sapiens homo dominabitur astris. quamvis enim coniunctio Iovis et Saturni eo quod Saturnus habet influentiam melancholicam et malam et Iupiter valde bonam possit ad rixam vel discordiam homines inclinare. illi tamen inclinationi homines per libertatem arbitrii possunt resistere et valde faciliter cum adiutorio gratiae Dei. Nec iterum valet si quis obiceret dictum Dama. li. II. c. VI. ubi dicit. constituuntur multotiens cometae et signa quaedam mortis regum. Respondetur enim quod etiam sequendo opinionem Dam. qui fuit ut patet in praedicto libro contrariae opinionis viae philosophicae sive non: nihil per hoc concluditur quo ad necessitatem actuum humanorum. opinatur enim Dam. quod cometa nec naturaliter generatur nec est una de stellis in firmamento positis. unde nec eius significatio est naturalis nec influentia. Dicit enim quod cometae non sunt ex his quae a principio genita sunt astra. sed divina iussione secundum ipsum tempus constituuntur et rursus dissolvuntur. haec Damasce. Praenuntiat autem Deus per tale signum mortem regis magis quam aliorum tum quia est persona communis. tum quia potest ex hoc oriri turbatio regni. De cuius custodia magis sollicitantur angeli propter commune bonum quorum etiam ministerio et generantur et dissolvuntur. Sed nec philosophorum opinio obstat qui dicunt quod stella cometa sit impressio calida et sicca generata in superiori parte aeris prope ignem: ex cuius vapore calido et sicco globus illius vaporis adunatus apparet corpus stellae. Partes autem illius vaporis discontinuatae circa illum globum et longum protensae in suis extremitatibus illi globo coniunctae sunt quasi eius comae. et secundum hanc positionem significat et causat non per se sed per accidens mortalitatem provenientem ex infirmitatibus calidis et siccis. Et quia ut plurimum divites nutriuntur calidis et siccis. Ideo illo tempore multi divites moriuntur inter quos mors regum et principum est magis notabilis. et haec positio nec distat a positione Dama. si quis bene considerat: nisi quo ad operationem et cooperationem angeli quam nec philosophi excludere possunt: immo ubi vapores numquam in sua siccitate et caliditate ad generandum cometam concurrerent adhuc operatione angeli saepe concurrere habent causis praedictis sicut et stella quae Sancti Thomae Doctoris transitum indicavit quae utique non ex superis in firmamento positis prosiliit sed operatione angeli ex materia aliqua praeiacente formata et officio peracto iterum resoluta fuit. Unde videmus quod secundum quamcumque istarum opinionum nullum penitus habent caeli luminaria dominium super liberum arbitrium. Unde nec consequenter super malitiam et mores hominum. Nota insuper quare astronomi ut saepius vera praedicunt et quod eorum iudicia ut plurimum super unam provinciam aut gentem unius terrae eveniunt. Huius ratio est. quia enim sua iudicia sumunt ex astris quae etiam habent maiorem influentiam capiendo probabiliorem non necessitantem in actibus tam naturae quam voluntatis et in actibus hominum generalibus sicut unius gentis vel provinciae quam in particularibus unius personae: quia maior effectus stellarum imprimitur in totam unam gentem quam in unum hominem: et quia maior pars gentis unius magis sequitur affectus naturales corporis quam unus singularis homo. ideo etc. sed hoc incidentaliter est tactum. Secunda via per quam praefata nostra Catholica assertio declaratur est per reprobationem errorum genetliacorum et deam Fortunae colentium mathematicorum. De quibus Isid. VIII. ety. c. IX. genetliaci dicuntur propter natalium considerationem siderum qui vulgo mathematici dicuntur. Fortuna vero ut ibidem