Et sicut peccatum Euae non induxisset nobis mortem animae et corporis nisi subsecuta fuisset culpa in Adam ad quam induxit Eva et non diabolus. ideo amarior morte. Iterum amarior morte. quia haec naturalis et interimit tantum corpus sed peccatum a muliere inchoatum occidit animam privando gratiam et corpus similiter in poenam peccati. Iterum amarior morte quia mors corporalis est inimicus manifestus et terribilis. sed mulier inimicus blandus et occultus. Et ideo amarior et periculosior laqueus iam non dicitur venatorum sed daemonum. quia iam capiuntur homines non solum per carnalia desideria eas videndo audiendo cum earum facies sit ventus urens et vox serpentis sibilus. Iuxta Bernardum. Verum etiam innumeros maleficiendo homines et iumenta. Sagena dicitur cor eius id est inscrutabilis malitia quae in cordibus earum regnat. Et manus sunt vincula ad detinendum ubi manum ad maleficiendum creaturam apponunt tunc diabolo cooperante hoc efficiunt quod praetendunt. Concludamus. Omnia per carnalem concupiscentiam. quae quia in eis est insatiabilis proverb. paenul. Tria sunt insatiabilia etc. et quartum quod numquam dicit sufficit scilicet os vulvae. Unde et cum daemonibus causa explendae libidinis se agitant. Plura hic deduci possent sed intelligentibus satis apparet non mirum quod plures reperiuntur infecti haeresi maleficorum mulieres quam viri. Unde et consequenter haeresis dicenda est non maleficorum sed maleficarum ut a potiori fiat denominatio. Et benedictus altissimus qui virilem speciem a tanto flagitio usque in praesens sic praeservat in quo utique cum pro nobis nasci et pati voluit: ideo et ipsum privilegiavit.
¶ Cuiusmodi mulieres amplius inveniuntur superstitiosae et maleficae.
QUo ad secundum cuiusmodi mulieres prae ceteris inveniuntur superstitiosae et maleficiis infectae. Dicendum ut ex praecedenti quaestione patuit. quod quia tria generalia vitia. scilicet infidelitas. ambitio. et luxuria praecipue in malis mulieribus regnare videntur. Ideo illae prae ceteris maleficiis intendunt quae prae ceteris illis vitiis deditae sunt. Iterum quia inter illa tria ultimum amplius praedominatur. ideo quia insatiabile etc. ideo et illae inter ambitiosas amplius infectae sunt quae pro explendis suis pravis concupiscentiis amplius inardescunt ut sunt adulterae fornicariae et magnatorum concubinae. et hoc ex septemplici maleficio ut in bulla tangitur: venereum actum et conceptus in utero variis inficiendo maleficiis. Primo mentes hominum ad inordinatum amorem etc. immutando. Secundo vim generativam impediendo. Tertio membra illi actui accommoda auferendo. Quarto homines praestigiosa arte in bestiales formas mutando. Quinto vim generativam quo ad femellas destruendo. Sexto abortum procurando. Septimo infantes daemonibus offerendo absque aliis animalibus et terrae frugibus quibus varia nocumenta inferunt. de quibus in sequentibus tractabitur. sed ad praesens de nocumentis hominum demus rationes. Et primo conclusio super eos quos maleficiunt ad amorem vel odium inordinatum et post eadem materia pro maiori intelligentia sub difficultate est discutienda. conclusio autem haec est. Nam sanctus Tho. in. IIII. di. XXXIIII. de impedimento maleficiali pertractans sicut ostendit quare permittitur diabolo a Deo maior potestas maleficii super actus venereos hominis quam super alios: rationes assignando. Ita dicere a simili oportet quod hae mulieres amplius infestantur quae his actibus amplius deserviunt. Dicit enim quod quia corruptio peccati prima per quam homo factus est servus diaboli in nos per actum generantem devenit. Ideo maleficii potestas permittitur diabolo a Deo in hoc actu magis quam in aliis sicut etiam in serpentibus magis ostenditur virtus maleficiorum ut dicitur quam in aliis animalibus. quia per serpentem diabolus tamquam per suum instrumentum mulierem temptavit. Unde etiam ut postea subdit. licet matrimonium sit opus Dei tamquam ab eo institutum. adhuc per opera diaboli interdum destruitur. Non quidem per violentiam quia censeretur sic fortior Deo. Sed ex divina permissione procurando impedimentum actus coniugalis vel temporale vel perpetuum. ex quibus hoc quod experientia docet: dicamus quod propter huiusmodi spurcitias explendas tam erga se quam et saeculi potentes cuiuscumque etiam status et condicionis innumera maleficia pertractant eorum animos ad amorem haereum vel philocaptionem adeo immutando ut nulla confusione aut persuasione ab eis desistere valeant. Ex quibus etiam et exterminium fidei seu periculum intolerabile quotidie imminet quod eorum animos immutare taliter sciunt quod eis nullum nocumentum sive per se sive ab aliis fieri permittant sicque quotidie crescunt. Et utinam experientia nos minime edocuisset: immo et odia talia etiam in sacramento