Jump to content

Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/40

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Previous Page Next Page Index

matrimonii coniunctis suscitata per maleficia et similiter infrigidationes generativae potentiae. ut nec redditionem nec exactionem debiti matrimonialis locum pro prole habere valeant. Sed quia amor et odium in anima existunt quam etiam daemon intrare nequit: ne alicui haec quasi incredibilia videantur sub quaestione sunt discutienda cum etiam opposita iuxta se posita magis elucescunt.

¶ Quaestio: an maleficae mentes hominum ad amorem vel odium valeant immutare? Et est septima in ordine.

QUaeritur an daemones per ipsas maleficas mentes hominum ad amorem vel odium inordinatum immutare et incitare valeant? Et arguitur quod non secundum praemissa. Tria sunt in homine voluntas. intellectus et corpus. Primum Deus sicut habet per se regere. quia cor regis in manu domini. ita secundum per angelum illustrare et ipsum corpus per influxus caelestium corporum dirigere. Praeterea intra corpora daemones non possunt esse illa immutando. ergo minus infra animam eius potentiis odium vel amorem immittendo. Patet consequentia. quia ex natura maiorem habent potestatem supra corporalia quam supra spiritualia. et quidem quod non possunt immutare supra patuit in plerisque locis quia nullam formam substantialem vel accidentalem inducere possunt nisi adminiculo alicuius alterius agentis. sicut etiam quilibet alius artifex. est etiam ad idem. c. XXVI. q. V. episcopi. in fine. Qui credit aliquam creaturam posse transmutari in melius vel in deterius nisi ab ipso omnium creatore infideli et pagano deterior est. Praeterea. omne agens ex proposito cognoscit suum effectum. Si igitur diabolus posset mentes hominum immutare ad odium vel amorem: posset internas cogitationes animae videre quod est contra illud quod in li. de ecclesiasticis dogmatibus dicitur. Diabolus internas cogitationes non potest videre. Et iterum ibidem. Non omnes cogitationes nostrae malae a diabolo excitantur. sed aliquotiens ex nostri arbitrii motu emergunt. Praeterea. amor et odium sunt circa voluntatem quae radicatur in anima. ergo non possunt causari a diabolo quacumque arte. tenet consequentia. quia illabi animae. ut dicit Augustinus. illi soli est possibile qui eam creavit. Praeterea. si dicatur quod potest movere sensitivas interiores et sic consequenter voluntatem non valet. quia vis sensitiva est dignior quam vis nutritiva. Sed diabolus non potest formare actum virtutis nutritivae ut formet carnem aut os. ergo etiam non potest causare aliquem actum interiorum virium animae. Sed contra. Diabolus non solum visibiliter sed etiam invisibiliter homines temptare dicitur hoc autem falsum esset nisi interius circa animam et eius potentias aliquid causare posset. Praeterea. Damasce. in suis sententiis. Omnis malitia et omnis immunditia a diabolo excogitata sunt. Et Dio. IIII. c. de divinis nominibus. multitudo daemonum causa omnium malorum et sibi et aliis est. Responsio. Hic primo danda est distinctio de causa. et secundo qualiter potest interiores potentias animae immutare quae dicuntur sensitivae interiores. et sic tertio concludetur propositum. Quo ad primum considerandum est quod causa alicuius potest aliquid dici dupliciter. Uno modo directe. Alio modo indirecte. Indirecte quidem sicut cum aliquod agens causat aliquam dispositionem ad aliquem effectum dicitur esse occasionaliter et indirecte causa illius effectus. sicut si dicatur quod ille qui secat ligna est occasio combustionis ipsorum. et hoc modo dicere possumus quod diabolus est causa omnium peccatorum nostrorum. quia ipse instigavit primum hominem ad peccandum ex cuius peccato consecuta est in toto genere humano quaedam pronitas ad omnia peccata. et sic intelligenda sunt verba Dam. et Dio. Directe autem dicitur aliquid esse causa alicuius inquantum operatur directe ad illud: et hoc modo diabolus non est causa omnis peccati. Non enim omnia peccata committuntur diabolo instigante sed quaedam ex libertate arbitrii et carnis corruptione. Quia ut Orige. dicit. Etiam si diabolus non esset homines haberent appetitum cibi et venereorum et huiusmodi. circa quae inordinationes multae contingunt nisi per rationem talis appetitus refrenetur. et maxime praesupposita corruptione naturae. Refrenare autem et ordinare huiusmodi appetitum subiacet libero arbitrio. super quem etiam diabolus minus habet potestatem. Sed quia per hanc distinctionem non possumus discernere qualiter interdum amor haereos seu philocaptio procurari potest. Est ulterius advertendum quod diabolus licet non possit esse causa illius inordinati amoris directe cogendo hominis voluntatem potest tamen esse per modum persuadentis. Et hoc iterum dupliciter. scilicet visibiliter et invisibiliter. Visibiliter sicut cum in aliqua specie hominis sensibiliter apparet etiam ipsis maleficis et eis sensibiliter loquitur et persuadet peccatum sicut temptavit primos parentes in paradiso in specie serpentis: Christum in deserto in aliqua specie visibiliter ei apparens. Et quia non est putandum quod solum sic persuadeat hominem. quia sequeretur quod nulla alia peccata fierent ex instructione diaboli nisi quae diabolus visibiliter