apparens persuaderet. Ideo dicendum est quod etiam invisibiliter instigat hominem ad peccandum. quod quidem fit dupliciter. per modum persuasionis et per modum dispositionis. Per modum persuasionis sicut cum proponitur aliquid virtuti cognitivae ut bonum. et hoc potest fieri tripliciter. quia vel proponitur quantum ad intellectum vel quantum ad sensum interiorem. vel quantum ad sensum exteriorem. Quantum ad intellectum quidem. quia intellectus humanus potest adiuvari ab angelico intellectu bono vel aliquid cognoscendum per modum illuminationis cuiusdam ut Dio. dicit. Ratio quia sicut intelligere secundum Philosophum est quoddam pati. Ideo potest imprimere in intellectum aliquam speciem: unde actus intelligendi elicitur. Et si dicatur quod etiam diabolus hoc facere posset sua virtute naturali quae non est diminuta. ut patet ex praecedentibus. Dicendum quod non potest per modum illuminationis sed per modum persuasionis. Ratio. quia intellectus hominis est istius condicionis: quod quanto magis illuminatur tanto magis cognoscit verum: et quanto magis cognoscit verum tanto magis potest sibi cavere a deceptione. Et quia hanc deceptionem diabolus finaliter intendit. ideo quaecumque eius persuasio non potest dici illuminatio licet possit dici revelatio inquantum per impressionem quandam in vires sensitivas interiores aut exteriores ubi visibiliter persuaderet aliquid imprimeret. unde intellectualis cognitio persuaderetur ad aliquem actum exercendum quod qualiter fieri potest videlicet ut in vires interiores aliquid imprimere possit. Advertendum est quod quia corporalis natura nata est naturaliter moveri localiter a spirituali. Patet hoc in corporibus nostris quae ab animis moventur similiter in corporibus caelestibus. Non est autem apta nata formari ab ea immediate. et loquimur praecipue de formis a foris manendo non ab informando unde oportet quod concurrat aliquod corporale agens. ut probatur in. VII. met. Materia corporalis naturaliter oboedit bono vel malo angelo ad motum localem quo stante quia daemones sic per motum localem semina colligere possunt et coniungere seu adhibere aliquibus effectibus mirabiliter faciendis ut de magis pharaonis contigit ubi produxerunt serpentes et vera animalia ubi debita activa debitis passivis coniungebant. Ideo quaecumque ex motu locali materiae corporali accidere possunt nihil prohibet per daemones fieri nisi divinitus impediantur. Quo iterum stante si volumus intelligere quomodo potest phantasiam hominis et interiores potentias sensitivas incitare ad apparitiones et impetuosos actus per motum localem. Notandum quod sicut Philosophus in libro de somno et vigilia. assignat causam apparitionis somniorum per motum localem ex eo quod cum animal dormit descendente plurimo sanguine ad principium sensitivum simul descendunt motus sive impressiones relictae ex sensibilium motionibus praeteritis et quae conservatae fuerunt in spiritibus sive virtutibus sensibilibus interioribus quae sunt phantasia seu imaginatio quae idem sunt secundum sanctum Tho. ut patebit. Est enim phantasia seu imaginatio quasi thesaurus quidam formarum per sensum acceptarum. Unde contingit quod ita movent principium apprehensivum. id est potentiam conservatoriam specierum quod apparent in phantasiis ita recenter ac si tunc principium sensitivum a rebus ipsis exterioribus recenter immutaretur. Verum est quod non omnes haec intelligunt: sed si quis se occupare vellet considerare haberet numerum et officium sensuum interiorum. qui secundum Avicen. in li. de anima licet dicat esse quinque. scilicet sensum communem: phantasiam: imaginativam: aestimativam: memoriam. Tamen secundum beatum Tho. in prima parte. q. LXXIX. dicit esse quattuor tantum eo quod potentiam imaginativam et phantasiam ponit unam: timetur prolixitas ideo omittitur declaratio. eo quod etiam quia in plerisque locis de his pertractatur. tantummodo hoc quod dictum est phantasiam esse thesaurum formarum et alicui videretur memorativam esse huiusmodi: distingue. quod phantasia est thesaurus seu conservatorium formarum per sensum acceptarum. memoria autem thesaurus intentionum quae per sensum non accipiuntur. Ovis enim videns lupum fugit non propter indecentiam coloris aut figurae quae sunt formae receptae a sensibus exterioribus et repositae in phantasia: sed fugit quia inimicus naturae et hoc habet per quandam intentionem et apprehensionem ex aestimativa quae apprehendit ut nocivum et canem ut amicum. sed conservatorium illarum intentionum est memoria. quia recipere et retinere in corporalibus reducuntur ad diversa principia. nam humida bene recipiunt et male retinent. econtrario autem est de siccis. Ad propositum hoc quod contingit in dormientibus de apparitionibus somniorum ex spirituum. id est specierum in conservatoriis repositarum et hoc ex naturali motu locali propter commotionem sanguinis et humorum ad principia illa. id est ad virtutes sensitivas interiores. et dicimus motu locali intrinseco in capite et in cellulis capitis. Hoc etiam potest accidere ex consimili motu locali per daemones procreato. et non tantum in dormientibus sed et vigilantibus in quibus daemones possunt admovere et commovere interiores spiritus et humores ut species conservatae in conservatoriis educantur de thesauris ad principia sensitiva. id est ad virtutes illas imaginativam et phantasticam ut res aliquas habeat talis imaginare. et talis dicetur interior temptatio et non mirum quod daemon hoc possit sua naturali virtute cum quilibet homo per se vigilans et usum rationis habens per voluntariam commotionem specierum conservatarum educere potest de suis thesauris scilicet conservatoriis huiusmodi species ut res aliquas ad suum placitum imaginetur. quo
Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/41
Appearance