Jump to content

Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/44

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Previous Page Next Page Index

essentiae corporis. Unde elicitur quod corpus habet terminos duplicis rationis quantitatis et essentiae. Et est distinctio sicut inter suppositum et naturam. Unde sicut corpori illabi possunt ita et potentiis affixis organis corporalibus et per consequens possunt impressiones facere in potentias. unde per accidens talis operatio et impressio resultat in intellectum cum eius obiectum sit phantasma sicut color visus ut dicitur in. III. de anima. et consequenter per accidens usque ad voluntatem quia voluntas suum obiectum recipit ab intellectu sua ratione boni secundum quod intellectus apprehendit aliquid in ratione boni veri et apparentis. Ad tertium argumentum cognoscere cogitationes cordis est dupliciter. vel in suo effectu vel ut sunt in intellectu. Primo modo non solum angelus sed etiam homo cognoscere potest: licet angelus subtilius ut patebit. Nam interdum cogitatio cognoscitur non solum per actum exteriorem sed etiam per immutationem vultus. et etiam medici aliquas affectiones animi per pulsum cognoscere possunt. Unde Augus. in li. de divinatione daemonum. dicit. quod aliquando hominum dispositiones non solum voce prolatas sed etiam cogitatione conceptas cum signa quaedam ex animo exprimuntur in corpore tota facilitate perdiscunt. quamvis in libro retractationum hoc dicat non esse asserendum. quomodo hoc fiat aestimo quod retractat. Si quis diceret eum sensisse quod cogitationes daemon cognosceret in intellectu. Alio modo possunt cognosci cogitationes prout sunt in intellectu et affectiones prout sunt in voluntate. et sic solus Deus cogitationes cordium et affectiones voluntatum cognoscere potest. Cuius ratio est. quia voluntas creaturae rationalis soli Deo subiacet: et ipse in eam solus operari potest qui est principale eius obiectum et ultimus finis. et ideo ea quae in voluntate sunt vel ex voluntate sola dependent: soli Deo sunt nota. Manifestum est autem quod ex sola voluntate dependet quod actu aliquis aliqua consideret. quia cum aliquis habet habitum scientiae vel species intelligibiles in eo existentes utitur eis cum vult. Probatur etiam ex his quae dicta sunt. quia angelus non potest illabi animae ergo non potest per naturam videre ea quae sunt in anima. et quamdiu sunt in intimo animae. Unde quando arguitur. Daemon non potest videre cogitationes cordium. ergo non potest corda seu mentes hominum ad amorem vel odium incitare. Dicitur quod sicut cognoscit scilicet per effectus et subtiliori modo quam homo: ita etiam subtiliori modo potest immutare ad odium vel amorem commovendo phantasmata et intellectum obtenebrando. Est etiam aliquid timorosis conscientiis et virtuosis pro eorum consolatione advertendum quod immutatio sensibilis exterior et corporalis quae concomitatur cogitationes hominis quandoque est ita exilis et indeterminata quod diabolus per eam in certam cognitionem cogitationis venire non potest. praesertim quando studiis aut bonis operibus vacant interpellatim et tales tunc in somnis plus vexat. experientia haec docet. Quandoque est ita fortis et determinata quod per illam potest cognoscere cogitationem quantum ad speciem ut quod cogitat de invidia vel de luxuria. sed an per eam possit certitudinaliter cognoscere quantum ad omnes circumstantias ut videlicet super talem vel talem sub dubio dimittamus sicut et reperimus. nisi quod verum est quod tales circumstantias ex actibus postmodum cognoscere potest. Ad quartum patet quia licet illabi animae tantum conveniat Deo: tamen illabi corpori et per consequens potentiis affixis corpori modo supra tacto. haec potest convenire angelo sive bono sive malo: unde amor et odium in tali homine causari possunt. Ad illud quod virtus sensitiva sit dignior quam nutritiva quae tamen non potest immutari ab eo. Dicendum quod immo super vim nutritivam etiam posset ita ut aliquid citius vel tardius dirigetur in os vel in carnem. sed ad illud non cooperatur sicut ad impediendum vel agitandum vires sensitivas interiores vel exteriores et hoc propter suum lucrum quod ex sensuum deceptione et intellectus illusione plurimum procurat.

¶ Quaestio octava. An generativam potentiam seu actum venereum maleficae impedire possunt quod maleficium in bulla continetur.
SEcundo eadem veritas scilicet quod adulterae fornicariae etc. amplius existunt maleficae ostenditur per impedimentum maleficiale super actum generativae potentiae et ut veritas magis elucescat arguitur primo. quod non sit possibile. quia si tale maleficium esset possibile posset etiam maritatis contingere. quod si conceditur tunc cum matrimonium sit opus Dei et maleficium opus diaboli fortius erit opus diaboli opere Dei. Si vero conceditur quod tantummodo fornicariis et non maritatis tunc redibit opinio quod maleficium nihil sit in re: sed tantum in opinione hominum cuius oppositum in prima. q. tactum est. aut dabitur ratio cur istis et non illis contingere possunt. et cum non videtur subesse alia ratio nisi quia opus Dei matrimonium existit. Et illa ratio secundum theologos non concludit. ut patet in. IIII. di. XXXIIII. de impedimento maleficiali. manet adhuc argumentum quod opus diaboli erit fortius opere Dei. et cum hoc sit inconveniens asserere. ergo etiam inconveniens est asserere per maleficium posse impediri actum venereum. Item diabolus non potest impedire actus aliarum virium naturalium ut comedendi. ambulandi. erigendi. quod videtur esse verum ex eo quia interimere possent totum mundum.