Jump to content

Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/43

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Previous Page Next Page Index

immediate agere in animam sed mediantibus phantasmatibus. Item quia nihil amatur nisi cognitum. dentur exempla ad placitum de auro quod amat avarus quia intelligit eius virtutem etc. Ideo obtenebrato intellectu obtenebratur et voluntas in suis affectionibus. Haec autem potest facere daemon et absque malefica et cum malefica: immo et accidere possunt ex sola incautela oculorum. et de singulis trademus exempla. Nam ut Jaco. I. dicitur. Unusquisque temptatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Deinde concupiscentia cum conceperit parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem. Sic Sichem cum vidisset Dinam exeuntem ad videndum mulieres regionis adamavit eam et rapuit et dormivit cum illa et conglutinata est anima eius cum ea. Genesis. XXXIIII. et secundum glo. Infirmae animae sic accidit quando postpositis propriis ut Dina aliena negotia curat seducitur consuetudine et fit una unitate sensus cum illicitis. De secundo quod etiam absque maleficis oriatur interdum ex temptatione daemonum principaliter sic declaratur. Nam Amnon sororem suam Thamar speciosissimam adamavit et deperierat in ea valde ita ut propter eius amorem aegrotaret. II. Regum. XIII. Non enim in tantum facinus stupri quis prosiliret nisi in toto corruptus et a diabolo graviter temptatus. Unde glo. ibidem. Hoc monet nos et ideo Deus permisit ut semper caute agamus ne vitia in nobis dominentur et princeps peccati qui falsam pacem periclitantibus spondet: nos paratos inveniens improvise trucidet. De hoc secundo genere amoris refertus est liber sanctorum patrum qui refert quod licet omnem temptationem carnalis concupiscentiae sibi subtraxissent tamen ultra quam credi potest temptabantur aliquotiens amore mulierum. Unde et. II. Corinth. XII. Apostolus dicit. Datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae qui me colaphiset. ubi glo. Temptando per libidinem datus est mihi. Temptatio autem cui non consentitur non est peccatum sed materia exercendae virtutis. et hoc intelligitur de temptatione quae ab hoste non a carne quae semper est ad minus peccatum veniale etiamsi ei non consentiatur. Poterit praedicator aliqua exempla deducere si placuerit. De tertio quod amor haereos proveniat ex maleficiis daemonum discussum est supra. et de hac loquimur temptatione. Et si quis diceret quomodo posset discerni quod non ex diabolo sed solum ex maleficio talis amor inordinatus procedit. Dicendum quod ex multis. Primo si taliter temptatus pulchram et honestam habeat uxorem et oppositum constat de altera etc. Secundo si iudicium rationis omnino ligatur quod nullis plagis seu verbis aut factis aut etiam confusionibus ad desistendum ab ea induci valeat. Et tertio potissime quando se continere non potest quin interdum inopinate se etiam per longum spatium non obstante asperitate itineris prout ex talium confessione quisque sentire potest se transferre habeant sive de die sive de nocte. Nam sicut dicit Chrysosto. super Matth. XX. de asina quam Christus equitavit. quod cum daemon voluntatem hominis peccato possidet quasi ad libitum trahit quo placet. exemplum dans de navi in mari perdito gubernaculo quae ad libitum venti proicitur. et sicut qui equo potenter insidet et rex tyranni habens possessionem. Quarto discernitur in eo quod inopinate et subito vehuntur et immutantur interdum ut nihil eis obstare possit. Elicitur etiam ex ipsius personae infamia. et antequam ad ulteriorem quaestionem de maleficiis circa potentiam generativam procedamus quae etiam annexa est: primo solvenda sunt argumenta.

Sequuntur solutiones argumentorum.
AD argumenta autem respondendo. Ad primum quod voluntas hominis regatur a Deo: sicut intellectus ab angelo bono. Patet solutio. Intellectus enim sicut tantummodo illustratur ab angelo bono ad cognitionem veri. Unde sequitur amor boni. quia verum et ens convertuntur. ita etiam intellectus potest a malo obtenebrari in cognitionem veri apparentis. et hoc per confusionem specierum principiis sensitivis. id est virtutibus et potentiis sensitivis interioribus repraesentatis. unde sequitur amor inordinatus apparentis boni puta corporalis delectationis quam etiam tales quaerunt. Ad secundum argumentum quod intra corpora non possunt esse illa immutando. partim est verum partim non. et hoc quo ad triplicem immutationem. Non enim possunt illa immutare quantum ad eductionem alicuius formae sive substantialis sive accidentalis: quae etiam potius dicenda est productio quam immutatio sine adminiculo alicuius alterius agentis aut etiam sine divina permissione. Si autem loquamur de immutatione qualificativa ut de sanitate et infirmitate sicut ex praecedentibus patet possunt varias infirmitates etiam usque ad ligamen rationis immittere. et sic odium et amorem inordinatum procurare. Potest etiam addi tertia immutatio quae fit quando angelus bonus vel malus illabitur corpori sicut dicimus quod Deus tantummodo illabitur animae. id est essentiae animae. Sed ubi dicimus quod angelus illabitur corpori praecipue malus ut in obsessis ibi non illabitur infra terminos essentiae corporis. quia sic ille solummodo qui dat esse scilicet Deus creator illabi potest: et continetur tamquam qui habet intrinsecam operationem animae. Dicitur tamen illabi corpori quando aliquid operatur circa corpus. quia ibi est ubi operatur. ut dicit Dam. et tunc operatur infra terminos corporalis quantitatis et infra terminos