Jump to content

Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/Pars Prima - Questio Septima

Unchecked
E Wikisource
Prima Pars - Septima Quaestio in Ordine.
1490


Vide:
 Haec pagina facsimile libri
 Haec pagina inabbreviata
 Quaestio Sexta Quaestio Octava 

[40]¶ Quaestio: an maleficae mentes hominum ad amorem vel odium valeant immutare? Et est septima in ordine.

QUaeritur an daemones per ipsas maleficas mentes hominum ad amorem vel odium inordinatum immutare et incitare valeant? Et arguitur quod non secundum praemissa. Tria sunt in homine voluntas. intellectus et corpus. Primum Deus sicut habet per se regere. quia cor regis in manu domini. ita secundum per angelum illustrare et ipsum corpus per influxus caelestium corporum dirigere. Praeterea intra corpora daemones non possunt esse illa immutando. ergo minus infra animam eius potentiis odium vel amorem immittendo. Patet consequentia. quia ex natura maiorem habent potestatem supra corporalia quam supra spiritualia. et quidem quod non possunt immutare supra patuit in plerisque locis quia nullam formam substantialem vel accidentalem inducere possunt nisi adminiculo alicuius alterius agentis. sicut etiam quilibet alius artifex. est etiam ad idem. c. XXVI. q. V. episcopi. in fine. Qui credit aliquam creaturam posse transmutari in melius vel in deterius nisi ab ipso omnium creatore infideli et pagano deterior est. Praeterea. omne agens ex proposito cognoscit suum effectum. Si igitur diabolus posset mentes hominum immutare ad odium vel amorem: posset internas cogitationes animae videre quod est contra illud quod in li. de ecclesiasticis dogmatibus dicitur. Diabolus internas cogitationes non potest videre. Et iterum ibidem. Non omnes cogitationes nostrae malae a diabolo excitantur. sed aliquotiens ex nostri arbitrii motu emergunt. Praeterea. amor et odium sunt circa voluntatem quae radicatur in anima. ergo non possunt causari a diabolo quacumque arte. tenet consequentia. quia illabi animae. ut dicit Augustinus. illi soli est possibile qui eam creavit. Praeterea. si dicatur quod potest movere sensitivas interiores et sic consequenter voluntatem non valet. quia vis sensitiva est dignior quam vis nutritiva. Sed diabolus non potest formare actum virtutis nutritivae ut formet carnem aut os. ergo etiam non potest causare aliquem actum interiorum virium animae. Sed contra. Diabolus non solum visibiliter sed etiam invisibiliter homines temptare dicitur hoc autem falsum esset nisi interius circa animam et eius potentias aliquid causare posset. Praeterea. Damasce. in suis sententiis. Omnis malitia et omnis immunditia a diabolo excogitata sunt. Et Dio. IIII. c. de divinis nominibus. multitudo daemonum causa omnium malorum et sibi et aliis est. Responsio. Hic primo danda est distinctio de causa. et secundo qualiter potest interiores potentias animae immutare quae dicuntur sensitivae interiores. et sic tertio concludetur propositum. Quo ad primum considerandum est quod causa alicuius potest aliquid dici dupliciter. Uno modo directe. Alio modo indirecte. Indirecte quidem sicut cum aliquod agens causat aliquam dispositionem ad aliquem effectum dicitur esse occasionaliter et indirecte causa illius effectus. sicut si dicatur quod ille qui secat ligna est occasio combustionis ipsorum. et hoc modo dicere possumus quod diabolus est causa omnium peccatorum nostrorum. quia ipse instigavit primum hominem ad peccandum ex cuius peccato consecuta est in toto genere humano quaedam pronitas ad omnia peccata. et sic intelligenda sunt verba Dam. et Dio. Directe autem dicitur aliquid esse causa alicuius inquantum operatur directe ad illud: et hoc modo diabolus non est causa omnis peccati. Non enim omnia peccata committuntur diabolo instigante sed quaedam ex libertate arbitrii et carnis corruptione. Quia ut Orige. dicit. Etiam si diabolus non esset homines haberent appetitum cibi et venereorum et huiusmodi. circa quae inordinationes multae contingunt nisi per rationem talis appetitus refrenetur. et maxime praesupposita corruptione naturae. Refrenare autem et ordinare huiusmodi appetitum subiacet libero arbitrio. super quem etiam diabolus minus habet potestatem. Sed quia per hanc distinctionem non possumus discernere qualiter interdum amor haereos seu philocaptio procurari potest. Est ulterius advertendum quod diabolus licet non possit esse causa illius inordinati amoris directe cogendo hominis voluntatem potest tamen esse per modum persuadentis. Et hoc iterum dupliciter. scilicet visibiliter et invisibiliter. Visibiliter sicut cum in aliqua specie hominis sensibiliter apparet etiam ipsis maleficis et eis sensibiliter loquitur et persuadet peccatum sicut temptavit primos parentes in paradiso in specie serpentis: Christum in deserto in aliqua specie visibiliter ei apparens. Et quia non est putandum quod solum sic persuadeat hominem. quia sequeretur quod nulla alia peccata fierent ex instructione diaboli nisi quae diabolus visibiliter [41]apparens persuaderet. Ideo dicendum est quod etiam invisibiliter instigat hominem ad peccandum. quod quidem fit dupliciter. per modum persuasionis et per modum dispositionis. Per modum persuasionis sicut cum proponitur aliquid virtuti cognitivae ut bonum. et hoc potest fieri tripliciter. quia vel proponitur quantum ad intellectum vel quantum ad sensum interiorem. vel quantum ad sensum exteriorem. Quantum ad intellectum quidem. quia intellectus humanus potest adiuvari ab angelico intellectu bono vel aliquid cognoscendum per modum illuminationis cuiusdam ut Dio. dicit. Ratio quia sicut intelligere secundum Philosophum est quoddam pati. Ideo potest imprimere in intellectum aliquam speciem: unde actus intelligendi elicitur. Et si dicatur quod etiam diabolus hoc facere posset sua virtute naturali quae non est diminuta. ut patet ex praecedentibus. Dicendum quod non potest per modum illuminationis sed per modum persuasionis. Ratio. quia intellectus hominis est istius condicionis: quod quanto magis illuminatur tanto magis cognoscit verum: et quanto magis cognoscit verum tanto magis potest sibi cavere a deceptione. Et quia hanc deceptionem diabolus finaliter intendit. ideo quaecumque eius persuasio non potest dici illuminatio licet possit dici revelatio inquantum per impressionem quandam in vires sensitivas interiores aut exteriores ubi visibiliter persuaderet aliquid imprimeret. unde intellectualis cognitio persuaderetur ad aliquem actum exercendum quod qualiter fieri potest videlicet ut in vires interiores aliquid imprimere possit. Advertendum est quod quia corporalis natura nata est naturaliter moveri localiter a spirituali. Patet hoc in corporibus nostris quae ab animis moventur similiter in corporibus caelestibus. Non est autem apta nata formari ab ea immediate. et loquimur praecipue de formis a foris manendo non ab informando unde oportet quod concurrat aliquod corporale agens. ut probatur in. VII. met. Materia corporalis naturaliter oboedit bono vel malo angelo ad motum localem quo stante quia daemones sic per motum localem semina colligere possunt et coniungere seu adhibere aliquibus effectibus mirabiliter faciendis ut de magis pharaonis contigit ubi produxerunt serpentes et vera animalia ubi debita activa debitis passivis coniungebant. Ideo quaecumque ex motu locali materiae corporali accidere possunt nihil prohibet per daemones fieri nisi divinitus impediantur. Quo iterum stante si volumus intelligere quomodo potest phantasiam hominis et interiores potentias sensitivas incitare ad apparitiones et impetuosos actus per motum localem. Notandum quod sicut Philosophus in libro de somno et vigilia. assignat causam apparitionis somniorum per motum localem ex eo quod cum animal dormit descendente plurimo sanguine ad principium sensitivum simul descendunt motus sive impressiones relictae ex sensibilium motionibus praeteritis et quae conservatae fuerunt in spiritibus sive virtutibus sensibilibus interioribus quae sunt phantasia seu imaginatio quae idem sunt secundum sanctum Tho. ut patebit. Est enim phantasia seu imaginatio quasi thesaurus quidam formarum per sensum acceptarum. Unde contingit quod ita movent principium apprehensivum. id est potentiam conservatoriam specierum quod apparent in phantasiis ita recenter ac si tunc principium sensitivum a rebus ipsis exterioribus recenter immutaretur. Verum est quod non omnes haec intelligunt: sed si quis se occupare vellet considerare haberet numerum et officium sensuum interiorum. qui secundum Avicen. in li. de anima licet dicat esse quinque. scilicet sensum communem: phantasiam: imaginativam: aestimativam: memoriam. Tamen secundum beatum Tho. in prima parte. q. LXXIX. dicit esse quattuor tantum eo quod potentiam imaginativam et phantasiam ponit unam: timetur prolixitas ideo omittitur declaratio. eo quod etiam quia in plerisque locis de his pertractatur. tantummodo hoc quod dictum est phantasiam esse thesaurum formarum et alicui videretur memorativam esse huiusmodi: distingue. quod phantasia est thesaurus seu conservatorium formarum per sensum acceptarum. memoria autem thesaurus intentionum quae per sensum non accipiuntur. Ovis enim videns lupum fugit non propter indecentiam coloris aut figurae quae sunt formae receptae a sensibus exterioribus et repositae in phantasia: sed fugit quia inimicus naturae et hoc habet per quandam intentionem et apprehensionem ex aestimativa quae apprehendit ut nocivum et canem ut amicum. sed conservatorium illarum intentionum est memoria. quia recipere et retinere in corporalibus reducuntur ad diversa principia. nam humida bene recipiunt et male retinent. econtrario autem est de siccis. Ad propositum hoc quod contingit in dormientibus de apparitionibus somniorum ex spirituum. id est specierum in conservatoriis repositarum et hoc ex naturali motu locali propter commotionem sanguinis et humorum ad principia illa. id est ad virtutes sensitivas interiores. et dicimus motu locali intrinseco in capite et in cellulis capitis. Hoc etiam potest accidere ex consimili motu locali per daemones procreato. et non tantum in dormientibus sed et vigilantibus in quibus daemones possunt admovere et commovere interiores spiritus et humores ut species conservatae in conservatoriis educantur de thesauris ad principia sensitiva. id est ad virtutes illas imaginativam et phantasticam ut res aliquas habeat talis imaginare. et talis dicetur interior temptatio et non mirum quod daemon hoc possit sua naturali virtute cum quilibet homo per se vigilans et usum rationis habens per voluntariam commotionem specierum conservatarum educere potest de suis thesauris scilicet conservatoriis huiusmodi species ut res aliquas ad suum placitum imaginetur. quo [42]stante ut iam clare intelligitur materia de amore haereos. Nam quia daemones ut dictum est commovere possunt huiusmodi species etc. faciunt ista dupliciter. Aliquando absque ligamine usus rationis ut de temptatione dictum est et per exemplum de voluntaria adhaesione quae interdum fit. aliquando autem quod totaliter usus rationis ligetur. et hoc etiam possumus exemplificare per naturales quosdam defectus ut in freneticis et ebriis. ergo non mirum quod daemones sic ligare possunt Deo permittente usum rationis. et tales dicuntur arrepticii et inde arrepticius ab arripio arripis. quia arreptum a daemone et hoc dupliciter. vel absque malefica et maleficio. vel cum ea absque maleficio. quia ut Philosophus in praefato li. dicit quod aliquis in passione existens a modica similitudine movetur sicut amans ex modica similitudine amati et sic etiam odium habenti. Ideo daemones qui per actus hominum experiuntur quibus passionibus magis subduntur illos ad huiusmodi amorem vel odium inordinatum instigant eo fortius in eorum imaginationem et efficacius imprimendo hoc quod intendunt quanto etiam id facilius possunt. Facilius autem possunt quanto etiam amans facilius speciem reservatam ad principium sensitivum. id est imaginationem educit et in eius cogitatione delectabilius moratur. Cum maleficio vero quando talia per maleficas et ad maleficarum instantiam propter pactum initum cum eis procurat. de quibus enumerare prae multitudine tam in spiritualibus quam saecularibus non est possibile. Quot enim adulteri pulcherrimas uxores dimittentes in foetidissimas alias inardescunt. Novimus vetulam tres successive abbates ut publica omnium fratrum fama in illo monasterio etiam in hodiernum diem refert non solum in his maleficiasse sed et interemisse: et quartum iam simili modo dementasse quod et ipsa publica voce fatetur nec veretur dicere feci et facio nec desistere a meo amore poterunt quia tantum de meis stercoribus comederunt quantitatem per extensum brachium demonstrando. Fateor autem quia nobis non aderat ulciscendi et inquirendi super eam facultas ideo adhuc superest. Et quia dictum fuit in principio distinctionis quod invisibiliter instigat diabolus hominem ad peccandum non solum per modum persuasionis ut dictum est: immo etiam per modum dispositionis. licet non deservit ad propositum tamen sic declaratur. Per consimilem enim admotionem spirituum et humorum facit aliquos magis dispositos ad irascendum vel concupiscendum vel ad aliquid huius. Manifestum est enim quod corpore aliqualiter disposito est homo magis pronus ad concupiscentiam et iram et huiusmodi passiones: quibus insurgentibus homo disponitur ad consensum. Sed quia praecedentia difficile est praedicare ideo faciliori modo pro populi avisamento sunt declaranda. et quibus remediis possint tales maleficiati liberari tractatur in tertia parte.

¶ Modus proponendi praemissa de amore haereos in sermonibus ad populum.
PRaedicator de supradictis sic movet quaestionem. An Catholicum sit asserere quod maleficae valeant ad amorem alienarum feminarum inordinatum mentes hominum immutare et eorum corda sic succendere ut nulla confusione plagis verbis aut factis ad desistendum valeant cogi? et similiter ad odium inter matrimonialiter coniunctos incitare ut nec redditionis nec exactionis debiti matrimonialis locum pro prole habere valeant? quinimmo interdum eos oportet currere ad amasias in tempeste noctis silentio per multa terrarum spatia? Super quae si voluerit argumenta aliqua ex praecedenti quaestione sumat. si non. dicat tantummodo quod quaestiones istae patiuntur difficultates propter amorem et odium qui cum fundantur in voluntate quae in suo actu semper libera est nec cogi potest per aliquam creaturam nisi a Deo qui eam regere potest. unde nec daemon vel malefica eius virtute ad amorem vel odium voluntatem cogere videtur. Item quia voluntas sicut et intellectus subiective existunt in anima. et illabi animae illi soli est possibile qui eam creavit. ideo difficultatem patitur quaestio quo ad veritates enucleandas in suis partibus. his tamen non obstantibus dicendum est primo super philocaptionem et odium. secundo super maleficium generativae potentiae. De primo quod licet in intellectum et voluntatem hominis immediate daemon nequeat operari tamen secundum omnes doctores theologos in. II. sen. de virtute daemonis in operando in corpus et in potentias corporis sive corpori alligatas sive sint sensus interiores sive exteriores permittente Deo agere valent. Hoc probatur auctoritate et ratione ex praecedenti quaestione si placet inveniet: si non. dicat auctoritatem et rationem Job. II. Daemoni dixit Deus. Ecce in manu tua id est in potestate est Job. et hoc erat quo ad corpus. quod patet. quia in animam noluit dare. unde dixit. verumtamen animam eius serva. id est illaesam serva. Ratio quia enim dedit ei corpus dedit etiam super omnes potentias corpori alligatas. ut sunt quinque exteriores et quattuor interiores. scilicet sensus communis. phantasia sive imaginativa. aestimativa et memorativa. si non potest aliter declarari detur de porcis et ovibus exemplum: ubi porci per memorativam redire sciunt. et oves lupum et canem discernunt ex naturali imaginatione: unum tamquam inimicum: alterum tamquam amicum suae naturae. Consequenter cum omnis nostra cognitio intellectiva ortum habet a sensu: cum intelligentem iuxta Philosophum in. II. de anima. necesse sit phantasmata speculari. Ideo sicut daemon potest interiorem phantasiam immutare sic etiam intellectum obtenebrare. Et hoc quidem non erit [43]immediate agere in animam sed mediantibus phantasmatibus. Item quia nihil amatur nisi cognitum. dentur exempla ad placitum de auro quod amat avarus quia intelligit eius virtutem etc. Ideo obtenebrato intellectu obtenebratur et voluntas in suis affectionibus. Haec autem potest facere daemon et absque malefica et cum malefica: immo et accidere possunt ex sola incautela oculorum. et de singulis trademus exempla. Nam ut Jaco. I. dicitur. Unusquisque temptatur a concupiscentia sua abstractus et illectus. Deinde concupiscentia cum conceperit parit peccatum: peccatum vero cum consummatum fuerit generat mortem. Sic Sichem cum vidisset Dinam exeuntem ad videndum mulieres regionis adamavit eam et rapuit et dormivit cum illa et conglutinata est anima eius cum ea. Genesis. XXXIIII. et secundum glo. Infirmae animae sic accidit quando postpositis propriis ut Dina aliena negotia curat seducitur consuetudine et fit una unitate sensus cum illicitis. De secundo quod etiam absque maleficis oriatur interdum ex temptatione daemonum principaliter sic declaratur. Nam Amnon sororem suam Thamar speciosissimam adamavit et deperierat in ea valde ita ut propter eius amorem aegrotaret. II. Regum. XIII. Non enim in tantum facinus stupri quis prosiliret nisi in toto corruptus et a diabolo graviter temptatus. Unde glo. ibidem. Hoc monet nos et ideo Deus permisit ut semper caute agamus ne vitia in nobis dominentur et princeps peccati qui falsam pacem periclitantibus spondet: nos paratos inveniens improvise trucidet. De hoc secundo genere amoris refertus est liber sanctorum patrum qui refert quod licet omnem temptationem carnalis concupiscentiae sibi subtraxissent tamen ultra quam credi potest temptabantur aliquotiens amore mulierum. Unde et. II. Corinth. XII. Apostolus dicit. Datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae qui me colaphiset. ubi glo. Temptando per libidinem datus est mihi. Temptatio autem cui non consentitur non est peccatum sed materia exercendae virtutis. et hoc intelligitur de temptatione quae ab hoste non a carne quae semper est ad minus peccatum veniale etiamsi ei non consentiatur. Poterit praedicator aliqua exempla deducere si placuerit. De tertio quod amor haereos proveniat ex maleficiis daemonum discussum est supra. et de hac loquimur temptatione. Et si quis diceret quomodo posset discerni quod non ex diabolo sed solum ex maleficio talis amor inordinatus procedit. Dicendum quod ex multis. Primo si taliter temptatus pulchram et honestam habeat uxorem et oppositum constat de altera etc. Secundo si iudicium rationis omnino ligatur quod nullis plagis seu verbis aut factis aut etiam confusionibus ad desistendum ab ea induci valeat. Et tertio potissime quando se continere non potest quin interdum inopinate se etiam per longum spatium non obstante asperitate itineris prout ex talium confessione quisque sentire potest se transferre habeant sive de die sive de nocte. Nam sicut dicit Chrysosto. super Matth. XX. de asina quam Christus equitavit. quod cum daemon voluntatem hominis peccato possidet quasi ad libitum trahit quo placet. exemplum dans de navi in mari perdito gubernaculo quae ad libitum venti proicitur. et sicut qui equo potenter insidet et rex tyranni habens possessionem. Quarto discernitur in eo quod inopinate et subito vehuntur et immutantur interdum ut nihil eis obstare possit. Elicitur etiam ex ipsius personae infamia. et antequam ad ulteriorem quaestionem de maleficiis circa potentiam generativam procedamus quae etiam annexa est: primo solvenda sunt argumenta.

Sequuntur solutiones argumentorum.
AD argumenta autem respondendo. Ad primum quod voluntas hominis regatur a Deo: sicut intellectus ab angelo bono. Patet solutio. Intellectus enim sicut tantummodo illustratur ab angelo bono ad cognitionem veri. Unde sequitur amor boni. quia verum et ens convertuntur. ita etiam intellectus potest a malo obtenebrari in cognitionem veri apparentis. et hoc per confusionem specierum principiis sensitivis. id est virtutibus et potentiis sensitivis interioribus repraesentatis. unde sequitur amor inordinatus apparentis boni puta corporalis delectationis quam etiam tales quaerunt. Ad secundum argumentum quod intra corpora non possunt esse illa immutando. partim est verum partim non. et hoc quo ad triplicem immutationem. Non enim possunt illa immutare quantum ad eductionem alicuius formae sive substantialis sive accidentalis: quae etiam potius dicenda est productio quam immutatio sine adminiculo alicuius alterius agentis aut etiam sine divina permissione. Si autem loquamur de immutatione qualificativa ut de sanitate et infirmitate sicut ex praecedentibus patet possunt varias infirmitates etiam usque ad ligamen rationis immittere. et sic odium et amorem inordinatum procurare. Potest etiam addi tertia immutatio quae fit quando angelus bonus vel malus illabitur corpori sicut dicimus quod Deus tantummodo illabitur animae. id est essentiae animae. Sed ubi dicimus quod angelus illabitur corpori praecipue malus ut in obsessis ibi non illabitur infra terminos essentiae corporis. quia sic ille solummodo qui dat esse scilicet Deus creator illabi potest: et continetur tamquam qui habet intrinsecam operationem animae. Dicitur tamen illabi corpori quando aliquid operatur circa corpus. quia ibi est ubi operatur. ut dicit Dam. et tunc operatur infra terminos corporalis quantitatis et infra terminos [44]essentiae corporis. Unde elicitur quod corpus habet terminos duplicis rationis quantitatis et essentiae. Et est distinctio sicut inter suppositum et naturam. Unde sicut corpori illabi possunt ita et potentiis affixis organis corporalibus et per consequens possunt impressiones facere in potentias. unde per accidens talis operatio et impressio resultat in intellectum cum eius obiectum sit phantasma sicut color visus ut dicitur in. III. de anima. et consequenter per accidens usque ad voluntatem quia voluntas suum obiectum recipit ab intellectu sua ratione boni secundum quod intellectus apprehendit aliquid in ratione boni veri et apparentis. Ad tertium argumentum cognoscere cogitationes cordis est dupliciter. vel in suo effectu vel ut sunt in intellectu. Primo modo non solum angelus sed etiam homo cognoscere potest: licet angelus subtilius ut patebit. Nam interdum cogitatio cognoscitur non solum per actum exteriorem sed etiam per immutationem vultus. et etiam medici aliquas affectiones animi per pulsum cognoscere possunt. Unde Augus. in li. de divinatione daemonum. dicit. quod aliquando hominum dispositiones non solum voce prolatas sed etiam cogitatione conceptas cum signa quaedam ex animo exprimuntur in corpore tota facilitate perdiscunt. quamvis in libro retractationum hoc dicat non esse asserendum. quomodo hoc fiat aestimo quod retractat. Si quis diceret eum sensisse quod cogitationes daemon cognosceret in intellectu. Alio modo possunt cognosci cogitationes prout sunt in intellectu et affectiones prout sunt in voluntate. et sic solus Deus cogitationes cordium et affectiones voluntatum cognoscere potest. Cuius ratio est. quia voluntas creaturae rationalis soli Deo subiacet: et ipse in eam solus operari potest qui est principale eius obiectum et ultimus finis. et ideo ea quae in voluntate sunt vel ex voluntate sola dependent: soli Deo sunt nota. Manifestum est autem quod ex sola voluntate dependet quod actu aliquis aliqua consideret. quia cum aliquis habet habitum scientiae vel species intelligibiles in eo existentes utitur eis cum vult. Probatur etiam ex his quae dicta sunt. quia angelus non potest illabi animae ergo non potest per naturam videre ea quae sunt in anima. et quamdiu sunt in intimo animae. Unde quando arguitur. Daemon non potest videre cogitationes cordium. ergo non potest corda seu mentes hominum ad amorem vel odium incitare. Dicitur quod sicut cognoscit scilicet per effectus et subtiliori modo quam homo: ita etiam subtiliori modo potest immutare ad odium vel amorem commovendo phantasmata et intellectum obtenebrando. Est etiam aliquid timorosis conscientiis et virtuosis pro eorum consolatione advertendum quod immutatio sensibilis exterior et corporalis quae concomitatur cogitationes hominis quandoque est ita exilis et indeterminata quod diabolus per eam in certam cognitionem cogitationis venire non potest. praesertim quando studiis aut bonis operibus vacant interpellatim et tales tunc in somnis plus vexat. experientia haec docet. Quandoque est ita fortis et determinata quod per illam potest cognoscere cogitationem quantum ad speciem ut quod cogitat de invidia vel de luxuria. sed an per eam possit certitudinaliter cognoscere quantum ad omnes circumstantias ut videlicet super talem vel talem sub dubio dimittamus sicut et reperimus. nisi quod verum est quod tales circumstantias ex actibus postmodum cognoscere potest. Ad quartum patet quia licet illabi animae tantum conveniat Deo: tamen illabi corpori et per consequens potentiis affixis corpori modo supra tacto. haec potest convenire angelo sive bono sive malo: unde amor et odium in tali homine causari possunt. Ad illud quod virtus sensitiva sit dignior quam nutritiva quae tamen non potest immutari ab eo. Dicendum quod immo super vim nutritivam etiam posset ita ut aliquid citius vel tardius dirigetur in os vel in carnem. sed ad illud non cooperatur sicut ad impediendum vel agitandum vires sensitivas interiores vel exteriores et hoc propter suum lucrum quod ex sensuum deceptione et intellectus illusione plurimum procurat.