Jump to content

Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/47

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Previous Page Next Page Index

non fit mentio de matrimonialiter coniunctis. tamen per reprobationem secundi erroris hoc patet. Dicunt enim quod aliorum error erat quod licet maleficium esset et abundaret in mundo etiam contra carnalem copulam. tamen quia nullum tale maleficium potest censeri perpetuum ideo numquam dirimeret matrimonium iam contractum. Ecce quod mentio fit de matrimonialiter coniunctis. Improbando autem hunc errorem licet hoc declarare non deserviat ad propositum. tamen propter eos qui copiam librorum non habent. Notandum quod improbant per hoc quod talia asserere dicunt esse contra experimentum et contra iura antiqua et nova. Unde dant talem catholici doctores distinctionem quod impotentia ex maleficio procurata aut est temporalis aut perpetua. Si temporalis tunc non impedit. Tunc autem praesumitur esse temporalis quando infra spatium trium annorum cohabitantes et quantum possunt operam dantes sive per ecclesiastica sacramenta sive per alia remedia sanari possunt. Si vero non sanentur aliquo remedio ex tunc praesumitur esse perpetua. et tunc aut praecedit matrimonii contractionem et consummationem et sic impedit matrimonium contrahendum et dirimit iam contractum. aut sequitur matrimonii contractionem sed non consummationem et sic etiam ut dicunt aliqui dirimit matrimonium iam contractum dicitur enim. XXXIII. q. I. c. I. quod coniugium confirmatur officio scilicet carnis. ut dicit glo. aut sequitur matrimonium consummatum et tunc vinculum matrimoniale non dirimit. plura ibi notantur. extra de frigid. etc. per Hostien. et Goffre. et doctores. etiam theologos ubi supra. Ad argumenta. Ad primum satis patet ex his quae dicta sunt. Nam primo quod Dei opera possunt destrui per opera diaboli si maleficium posset inter coniugatos contingere. non valet instantia immo oppositum patet cum nihil possit diabolus nisi Deo permittente. Item quia non per violentiam destruit uti tyrannus. sed per quandam artem extrinsecam ut supra patuit. Ad secundum patuit supra quare potius Deus permittit super hunc actum venereum quam super alios actus potest etiam super alios quando Deus permittit. Unde non valet quod perimat mundum. Ad tertium similiter patet ex dictis.

¶ Quaestio nona. An maleficae praestigiosa illusione operantur circa membra virilia quasi illa omnino sint a corporibus evulsa?
TErtio eadem veritas declaratur per diabolicas operationes circa membrum virile. cuius rei veritas ut magis elucescat quaeritur. An maleficae valeant membra virilia virtute daemonum vere et realiter vel solummodo praestigiosa apparitione auferre? et arguitur quod vere et realiter per argumentum a fortiori. Maiora possunt daemones ut homines occidere vel localiter transferre. ut supra patuit de Job. et Tobiae. VII. viris occisis. ergo etiam possunt membra hominis vere et realiter auferre. Praeterea. glo. super illud. ps. Immissiones per angelos malos. Deus punit per malos angelos sicut populum Israeliticum saepe punivit variis languoribus vere et realiter corporibus immissis. ergo et huiusmodi infirmitates circa membrum tale immittere potest. Si dicatur quod potest divina permissione tunc sic in praecedentibus dictum est. quod Deus amplius permittit vim generativam maleficiari propter primam corruptionem peccati quae per actum generantem in nos devenit. ergo etiam amplius permittit super membrum illius potentiae generativae ut ipsum totaliter auferat. Praeterea maior fuit conversio uxoris Loth in statuam salis. Gen. XIX. quam auferre membrum virile. sed illa fuit vera et realis et non apparens conversio. quia adhuc visibiliter ut dicitur superest illa statua. Et facta fuit per malum angelum ut coacti a bonis qui prius caecitate eos percusserant ut ostium domus invenire non possent sicut etiam aliae punitiones Sodomitarum. quia et glo. ibidem asserit ipsam etiam illo vitio infectam. ergo et ista facere possunt. Praeterea. quicumque potest inducere formam naturalem potest et illam auferre. Sed daemones formas naturales pluries induxerunt ut patet de magis pharaonis qui virtute daemonum ranas et serpentes fecerunt. Item Augus. in li. LXXXIII. q. dicit quod omnia quae visibiliter fiunt etiam per inferiores potestates aeris. Haec non absurde fieri posse creduntur. sed hoc possunt facere homines ut aliqua arte vel incisione membrum auferatur. ergo et daemones ista facere invisibiliter quod alii visibiliter possunt. sed contra Augus. XVIII. de ci. Dei. Non est credendum etiam hominis corpus daemonum arte vel potestate in bestialia lineamenta posse converti. ergo etiam a simili non potest auferre hoc quod ad veritatem corporis humani deservit. Item. III. de tri. dicit. Non est putandum istis transgressoribus angelis ad nutum servire hanc visibilium rerum materiam sed soli Deo. Responsio. Nulli dubium quin maleficae quaedam mira operantur circa membra virilia ut ex visis et auditis plurimorum immo et ex ipsa publica fama constat de hoc quod per sensum visus aut tactus veritas illius membri cognoscebatur. quod qualiter fieri potest. Dicendum quod licet dupliciter fieri possit. scilicet vere et realiter ut argumenta prima tetigerunt et praestigiosa operatione. ea tamen quae a maleficis fiunt circa huiusmodi non fiunt nisi praestigiosa illusione. quae tamen illusio non habet locum in imaginatione patientis. quia imaginatio eius potest vere et realiter aestimare aliquam rem non esse praesentem licet per nullam operationem sensus exterioris scilicet visum aut tactum percipit esse praesentem. Unde potest dici vera ablatio