Jump to content

Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/48

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Previous Page Next Page Index

membri ex parte imaginationis patientis licet non ex parte rei. quod qualiter fit sunt plura notanda. Primo duo modi quibus ista fieri possunt. Non mirum quod diabolus sensus humanos exteriores decipere potest qui interiores de quibus supra tactum est illudere potest formas reservatas educendo ad principia sua sensitiva. decipit autem eos in sua naturali operatione. ut quod visibile est fit illi invisibile. tangibile intangibile. audibile inaudibile. et sic de aliis. Haec autem veritas ita nihil ponit ex parte rei quod omnia fiunt ex immutatione organorum destruentium ad visum auditum etc. ut sunt oculi et manus quibus immutatis iam fallitur sensus iudicium. Possumus ista ex naturalibus quibusdam demonstrare. nam sicut vinum dulce propter infectionem linguae in febricitante videtur amarum. unde gustus decipitur non ex parte rei sed ex parte humorum. Ita et ibi nulla deceptio ex parte rei quin ibi sit virga adhaerens. sed deceptio ex parte organi sensus. Iterum sicut supra dictum est de vi generativa illam impediendo per impositionem alicuius alterius corporis eiusdem coloris et apparentiae. ita et aliquod corpus planum figuratum colore carneo interponere possunt inter visum et tactum oculorum et manuum et inter ipsum verum corpus patientis ita quod suo iudicio nihil valeat videre et sentire nisi corpus planum et nullo membro interruptum. Videantur dicta sancti Tho. in. II. di. VIII. art. V. de praestigiosis illusionibus. et similiter secunda secundae. q. XCI. et in quaestionibus de malo. frequenter allegans illud Augus. in lib. LXXXIII. q. serpit hoc malum daemonis per omnes aditus sensuales. dat se figuris. accommodat se coloribus. adhaeret sonis. odoribus se subicit. infundit se saporibus. Praeterea alludit ratio quod non solum per interpositionem alicuius corporis plani non membrato talis illusio praestigiosa in vidente et tangente fiat immo et per modum quo certi spiritus seu species reservati educuntur. ad sua principia sensitiva interiora scilicet ad imaginationem et phantasiam unde contingit aliquid imaginari ac si primo eliciatur ex sensu exteriori. Nam ut in praecedenti quaestione tactum est. Daemones virtute propria possunt localiter corpora mutare. ex transmutatione autem spirituum et humorum etiam secundum naturae operationem contingunt. aliqua secundum imaginationem vel sensum videri naturaliter dico. quia et Philosophus in de som. et vigil. assignans causam apparitionis somniorum dicit. quod cum animal dormierit descendente plurimo sanguine ad principium sensitivum simul descendunt motus sive impressiones relictae ex sensibilium motionibus quae in spiritibus sensibilibus conservantur. Termini fuerunt superius declarati ita quod tunc aliqua appareant ac si tunc primo a rebus exterioribus sensus immutarentur. Et quia hoc natura facere potest a fortiori diabolus formas seu species corporis plani et non membro virili organisato educere potest ad vim phantasticam et imaginativam ut inde sensus iudicent ac si in rerum veritate ita esset. Per hunc etiam modum ut patebit inferius homines videntur animalia cum tamen non sint in rerum veritate.

SEcundo notandi sunt alii modi faciliores ad intelligendum et praedicandum. Nam quia praestigium nihil aliud est secundum Isido. VIII. etymol. c. IX. quam sensuum quaedam delusio et praesertim oculorum. Unde et dicitur a praestringo quia aciem oculorum praestringit ita ut res videantur aliter esse quam sint. Et ut Alexander de Ales dicit parte. II. Praestigium proprie sumptum est illusio daemonis quae non habet causam ex parte mutationis rei sed solummodo ex parte cognoscentis qui deluditur sive quantum ad interiores sensus sive quantum ad exteriores. Unde in genere loquendo etiam de humana praestigiosa arte dicamus. Tribus modis potest fieri. Una absque daemonibus. et illa potius dicitur delusio. quia artificialiter fit agitatione hominum ostendentium vel occultantium aliquas res. sicut fit in traiectionibus per ioculatores vel per mimos. Alius modus fit etiam sine virtute daemonum utpote naturaliter virtute corporum naturalium vel etiam mineralium quae qui habent possunt secundum quandam virtutem huiusmodi rebus inditam rem ostendere vel facere apparere non sicut est. Unde Tho. prima parte. q. CXIIII. arti. IIII. et secundum alios plures. quaedam herba succensa seu accensa fumigans facit trabes apparere serpentes. Tertius modus delusionis est qui fit per daemones Deo tamen permittente. Habent enim daemones ex natura ut patuit quandam potestatem super quasdam res inferiores quas possunt exercere circa illas quando Deus sinit ut tunc etiam res appareant aliter quam sint. Pro quo notandum tertio quod daemon potest quinque modis illudere aliquem quod iudicat rem aliter quam est. Primo artificiali traiectione ut dictum est quia quicquid homo scit per artem melius ipse scire potest. Secundo modo naturali applicatione alicuius rei prout dictum est per interpositionem alicuius corporis ut alterum occultetur vel etiam ex phantasiis hominum illas perturbando. Tertio modo ut quando in assumpto corpore ostendit se esse aliquam rem quae non est. sicut Grego. in primo dialogorum. narrat de moniali quae comedit lactucam quae tamen ut ipse daemon fassus fuerat lactuca non sed