Jump to content

Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/Pars Prima - Quaestio Octava

Unchecked
E Wikisource
Prima Pars - Octava Quaestio in Ordine.
1490


Vide:
 Haec pagina facsimile libri
 Haec pagina inabbreviata
 Quaestio Septima Quaestio Nona 

[44]¶ Quaestio octava. An generativam potentiam seu actum venereum maleficae impedire possunt quod maleficium in bulla continetur.
SEcundo eadem veritas scilicet quod adulterae fornicariae etc. amplius existunt maleficae ostenditur per impedimentum maleficiale super actum generativae potentiae et ut veritas magis elucescat arguitur primo. quod non sit possibile. quia si tale maleficium esset possibile posset etiam maritatis contingere. quod si conceditur tunc cum matrimonium sit opus Dei et maleficium opus diaboli fortius erit opus diaboli opere Dei. Si vero conceditur quod tantummodo fornicariis et non maritatis tunc redibit opinio quod maleficium nihil sit in re: sed tantum in opinione hominum cuius oppositum in prima. q. tactum est. aut dabitur ratio cur istis et non illis contingere possunt. et cum non videtur subesse alia ratio nisi quia opus Dei matrimonium existit. Et illa ratio secundum theologos non concludit. ut patet in. IIII. di. XXXIIII. de impedimento maleficiali. manet adhuc argumentum quod opus diaboli erit fortius opere Dei. et cum hoc sit inconveniens asserere. ergo etiam inconveniens est asserere per maleficium posse impediri actum venereum. Item diabolus non potest impedire actus aliarum virium naturalium ut comedendi. ambulandi. erigendi. quod videtur esse verum ex eo quia interimere possent totum mundum. [45]Praeterea cum actus venereus aequaliter se habet ad omnem mulierem si impeditur. impeditur etiam ad omnem mulierem. sed hoc est falsum. ergo et primum. quod falsum sit docet experientia cum tales qui dicunt se maleficiatos sunt potentes ad alias. licet non ad illas quas cognoscere non possunt. quia videlicet non vult. unde nihil potest in re. In contrarium et pro veritate est. c. Si per sortiarias. XXXIII. q. VIII. Item omnium theologorum et canonistarum sententia ubi tractant de maleficiali impedimento matrimonii. Item ratio alludit cum maior sit potestas daemonis quam hominis. et homo impedire potest potentiam generativam sive per herbas frigidissimas sive per alia impedimenta etc. ut quisque imaginari potest ergo et daemon qui acutioris scientiae existit hoc facere peramplius potest. Responsio ex duobus quae supra tacta sunt veritas satis patere potest licet modus impediendi non sit speculative declaratus. Nam tactum est quod maleficium non est solum in opinione hominum quasi nihil in re. immo effectus innumeri maleficiales accidere possunt vere et realiter Deo permittente. Ostensum est etiam quod Deus amplius permittit super vim generativam propter maiorem eius corruptionem quam super alios actus humanos. Sed de modo quo tale impedimentum procuratur est advertendum quod non procurat solum circa vim generativam sed etiam circa vim imaginativam seu phantasiam et super hoc notat. Petrus de Palude. in suo. IIII. dist. XXXIIII. quinque modos. Dicit enim quod quia daemon ex hoc quod est spiritus habet potestatem super creaturam corporalem ad motum localem prohibendum vel faciendum. Ideo potest corpora impedire ne sibi appropinquant directe vel indirecte interponendo se quandoque in corpore assumpto. sicut accidit sponso qui desponsaverat idolum. et nihilominus contraxerat cum iuvencula. nec propter hoc poterat eam cognoscere. Secundo modo hominem inflammare ad actum illum vel etiam refrigerare ab actu illo adhibendo occulte virtutes rerum quas optime novit ad hoc validas. Tertio modo turbando aestimationem et imaginationem qua reddit mulierem exosam. quia potest ut dictum est in imaginationem imprimere. Quarto reprimendo directe rigorem membri fructificationi congruenti. sicut etiam motum localem reprimere potest. Quinto prohibendo missionem spirituum ad membra in quibus est virtus motiva: quasi intercludendo vias seminis ne ad vasa generationis descendat vel ne ab eis recedat. vel ne excidat vel emittatur et multis aliis modis. Et subdit hoc quod supra tactum est ab aliis doctoribus concordando dicens. Plus enim permittit Deus super hunc actum per quem primum peccatum diffunditur quam super alios actus humanos. sicut et super serpentes qui magis incantationibus deserviunt quam alia animalia. et post pauca dicit. Idem etiam de muliere est. quia potest imaginationem eius sic dementare ut exosum habeat virum quod pro toto mundo non permittit se cognosci. Post vult dare rationem quare plus maleficiuntur viri circa talem actum quam mulieres. et dicit quod quia tale impedimentum fit interdum per obstructionem vasis. vel etiam per motum localem reprimendo rigorem membri. quae potius et facilius in viris contingere possunt. ideo plures viri maleficiantur quam mulieres. Posset etiam quis dicere quod ideo quia plures mulieres superstitiosae sunt quam viri. et potius allicere cupiunt viros quam mulieres. vel etiam in despectum hoc faciunt mulieris coniunctae ut utrobique faciant occasionem adulterandi. dum vir alias cognoscere potest et non propriam. et similiter uxor etiam alios habeat quaerere amatores. Addit etiam quod Deus permittit amplius saevire in peccatores quam in iustos. Unde angelus dixit Tobiae. In illos qui libidini vacant accipit daemon potestatem. licet etiam aliquando in iustos sicut in Job. sed non circa vim generativam propter quae debent facere confessiones et alia bona ne ferro manente in vulnere frustra sit medicinam apponere. haec Petrus. sed de amotione talis effectus patebit in tertia parte operis.

¶ Incidentaliter aliqua dubia declarantur.
INcidentaliter vero si quaeritur. Quare actus ille aliquando impeditur respectu unius mulieris. et non respectu alterius? Responsio secundum Bonaven. haec est. vel quia sortilegus seu malefica ad hoc respectu personae determinatae diabolum immutavit. vel quia Deus respectu personae cuiuslibet impedire non permittit. Occultum enim Dei iudicium hic latet: ut patet in uxore Tobiae. Et addit. si quaeritur. quomodo diabolus hoc facit. Dicendum quod impedit vim generativam non impedimento intrinseco laedendo organum sed extrinseco impediendo usum. Unde quia est impedimentum artificiale non naturale. ideo potest impedire ad unam quod non ad alias. vel tollendo excitationem concupiscentiae ad illam et non adversus aliam et hoc per virtutem propriam vel herbam. vel lapidem vel per aliquam naturam occultam. Et haec conveniunt cum dictis Petri de Palude. Praeterea cum in potentia talis actus beneque ex frigiditate naturae seu naturali defectu contingit. Si quaeritur quomodo potest discerni quod ex maleficio vel non [46]maleficio contigerit. Respondit Hostien. in summa. licet hoc non sit praedicandum publice quando virga nullatenus movetur et numquam potuit cognoscere. hoc est signum frigiditatis. sed quando movetur et erigitur perficere autem non potest est signum maleficii. Notandum insuper quod non solum fit maleficium ne quis actum illum exercere valeat. sed etiam aliquando fit ne mulier concipiat vel ut abortum faciat. Sed nota secundum canonum sanctiones. quod quicumque propter vindictae libidinem explendam. vel propter odium aliquid fecerit viro vel mulieri propter quod non posset generare vel concipere reputatur homicida. extra de homic. si aliquis. Et nota quod communiter loquitur. c. de amatoribus saeculi qui suis amasiis per pocula ne confusionem incurrant talia procurant. vel etiam per certas herbas naturam nimium infrigidantes absque auxilio daemonum. unde paenitentes sicut homicidae sunt puniendi. Malefici autem per maleficia talia procurantes sunt secundum leges ultimo supplicio puniendae. ut supra in prima quaestione tactum est. Et pro solutione argumentorum ubi difficultatur an matrimonialiter coniunctis talia contingere possint. Est ulterius advertendum quod licet ex his quae tacta sunt non pateat super hoc veritas tamen vere et realiter illis in matrimonio sicut et extra contingere possunt. Et prudens lector qui copiam librorum habet inveniet tam apud theologos quam canonistas praecipue. extra. et in materia de frigid. et maleficiatis. et in. IIII. di. XXXIIII. mutuo concordantes. et duos errores reprobantes: praesertim circa matrimonialiter coniunctos qui sentire videbantur quod tale maleficium non posset contingere inter matrimonialiter coniunctos motis illis rationibus quod diabolus non posset opera Dei destruere. Et primus error qui ab eis reprobatur est contra illos qui dicebant maleficium nihil esse in mundo. sed tantum esset in opinione hominum qui ex ignorantia causarum occultarum. et quas etiam nullus hominum scire potest aliquos effectus naturales maleficiis imputabant. quasi illos efficerent non occultae causae sed daemones per se vel maleficos. Et hic error licet ab omnibus aliis doctoribus sub simplici falsitate reprobatur. tamen a sancto Tho. acrius impugnatur ubi ipsum tamquam haeresim condemnat dicens. quod hic error ex radice infidelitatis procedit. Et quia infidelitas in Christiano haeresis dicitur. ideo tales ut haeretici merito sunt suspecti. De qua tamen materia etiam in prima quaestione tactum est. licet ibi non taliter sit declaratum. Nam si quis alia dicta Doctoris Sancti in aliis locis considerat. rationes invenit. quare asserit talem errorem ex radice infidelitatis procedere. Nam in quaestionibus de malo ubi tractat de daemonibus. et in. q. I. an daemones habeant corpora naturaliter sibi unita? Inter alia quae ibi recitantur mentio de illis qui singulos effectus ad virtutes caelestium corporum. quibus et subesse dicebant occultas causas effectuum inferiorum dicens. Considerandum est quod Peripatetici Aristotelis sectatores non posuerunt daemones esse sed ea quae attribuuntur daemonibus dicebant provenire ex virtute caelestium corporum et aliarum naturalium rerum. Unde Augus. dicit. X. de ci. Dei. Porphyrium visum fuisse quod herbis et lapidibus et animantibus ac sonis certis et vocibus ac figurationibus atque figmentis quibusdam etiam observatis in caeli conversione motibus siderum fabricari in terra ab hominibus potestates siderum idoneas variis effectibus exequendas. Ex quibus apparet error quod omnia reducebant in causas occultas siderum et daemones tantummodo fabricarentur ex opinione hominum. Sed quod haec positio sit falsa manifeste probat sanctus Tho. ex hoc ibidem. quod reperiuntur aliquae operationes daemonum quae nullo modo possunt ex aliqua naturali causa procedere. puta quod aliquis obsessus a daemone loquatur linguam ignotam. et multa alia inveniuntur opera daemonum tam in arrepticiis quam nigromanticis artibus. quae nullo modo possunt nisi ex aliquo intellectu procedere. ad minus bona secundum naturam licet mala secundum voluntatem. Et ideo coacti fuerunt propter inconvenientia tacta alii philosophi ponere daemones esse. licet post in varios errores inciderunt aliis putantibus animas hominum a corporibus exeuntes daemones fieri. Unde et multi haruspices pueros occiderunt ut animas eorum suos cooperatores haberent. et plures alii ibi errores recitantur. Unde patet quod non immerito Doctor Sanctus dicit talem opinionem ex radice infidelitatis procedere. Si cui placet legat Augus. in. VIII. et. IX. de ci. Dei. super varios errores infidelium circa naturam daemonum. quare etiam communis ratio omnium doctorum quae in praefata distinctione allegatur contra huiusmodi errantes scilicet qui maleficium aliquid esse negantes magnae est efficaciae in sententia licet brevis sit in verbis. ubi dicunt quod qui maleficium nihil esse in mundo asserunt. contrariantur omnium doctorum sententiis et sacrae scripturae declarantes daemones esse et daemones habere potestatem supra corpora et supra imaginationes hominum Deo permittente. unde et per eos malefici mira operari possunt circa creaturas. Unde et merito ipsorum daemonum instrumenta et ad quorum instantiam daemones interdum ad creaturarum nocumenta operantur malefici dicuntur. Et quidem quod per reprobationem huius primi erroris a doctoribus [47]non fit mentio de matrimonialiter coniunctis. tamen per reprobationem secundi erroris hoc patet. Dicunt enim quod aliorum error erat quod licet maleficium esset et abundaret in mundo etiam contra carnalem copulam. tamen quia nullum tale maleficium potest censeri perpetuum ideo numquam dirimeret matrimonium iam contractum. Ecce quod mentio fit de matrimonialiter coniunctis. Improbando autem hunc errorem licet hoc declarare non deserviat ad propositum. tamen propter eos qui copiam librorum non habent. Notandum quod improbant per hoc quod talia asserere dicunt esse contra experimentum et contra iura antiqua et nova. Unde dant talem catholici doctores distinctionem quod impotentia ex maleficio procurata aut est temporalis aut perpetua. Si temporalis tunc non impedit. Tunc autem praesumitur esse temporalis quando infra spatium trium annorum cohabitantes et quantum possunt operam dantes sive per ecclesiastica sacramenta sive per alia remedia sanari possunt. Si vero non sanentur aliquo remedio ex tunc praesumitur esse perpetua. et tunc aut praecedit matrimonii contractionem et consummationem et sic impedit matrimonium contrahendum et dirimit iam contractum. aut sequitur matrimonii contractionem sed non consummationem et sic etiam ut dicunt aliqui dirimit matrimonium iam contractum dicitur enim. XXXIII. q. I. c. I. quod coniugium confirmatur officio scilicet carnis. ut dicit glo. aut sequitur matrimonium consummatum et tunc vinculum matrimoniale non dirimit. plura ibi notantur. extra de frigid. etc. per Hostien. et Goffre. et doctores. etiam theologos ubi supra. Ad argumenta. Ad primum satis patet ex his quae dicta sunt. Nam primo quod Dei opera possunt destrui per opera diaboli si maleficium posset inter coniugatos contingere. non valet instantia immo oppositum patet cum nihil possit diabolus nisi Deo permittente. Item quia non per violentiam destruit uti tyrannus. sed per quandam artem extrinsecam ut supra patuit. Ad secundum patuit supra quare potius Deus permittit super hunc actum venereum quam super alios actus potest etiam super alios quando Deus permittit. Unde non valet quod perimat mundum. Ad tertium similiter patet ex dictis.