Jump to content

Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/49

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Previous Page Next Page Index

daemon in lactucae specie aut in ipsa lactuca erat. vel etiam contigit. Antonio in massa auri quam in deserto reperit. vel etiam quando hominem verum tegit et facit ut brutum animal videatur prout iam dicetur. Quarto modo ut quando turbat organum visus ut videatur res nubilosa quae est clara vel econverso ut vetula appareat iuvencula. Nam et post fletum apparet aliter lumen quam ante. Quinto modo ut in imaginativam potentiam operando et transmutationem specierum sensibilium per commotionem humorum ut supra tactum est faciendo ut tunc quasi recentes et novae apparitiones in ipsis potentiis sensitivis causentur. Et sic tribus ultimis modis daemon illudere potest praestigiosa arte sensus hominis. et etiam secundo modo. Unde nulla difficultas quin membrum virile occultare praestigiosa arte velit. Evidens indicium sive experimentum quod nobis in officio inquisitionis existentibus revelatum fuit infra ponetur ubi de his et aliis factis plura recitantur in secunda parte tractatus.
¶ Quomodo maleficium a defectu naturali potest discerni.
INcidentalis quaestio cum certis aliis difficultatibus. Quod si quaeritur. Petro ablatum est membrum ignorat autem an per maleficium seu alias divina permissione per daemonis potentiam sit ablatum sunt ne modi cognoscendi et discernendi inter ista? Responderi potest quod sic. Primo quod tales quibus accidunt ut plurimum sunt adulteri seu alias fornicarii. Unde dum amasiis non ad nutum serviunt seu eas relinquere volunt aliis adhaerendo tunc in vindictam talia procurant. aut alias potentiam illius membri amputant. Secundo cognoscitur per hoc quod non est durabile. Nam si non sit ex maleficio tunc non est durabile sed quandoque redibit. Sed hic iterum suboritur dubitatio an hoc sit ex natura maleficii quod non sit durabile. Respondetur quod potest esse perpetuum et durare usque ad mortem. sicut etiam de impedimento maleficiali in matrimonio. Iudicant canonistae et theologi. quod reperitur temporale et perpetuum. Nam dicit Goffre. in summa. Maleficium non potest solvi semper per illum qui fecit. vel quia est mortuus vel quia nescit delere ipsum vel quia maleficium est perditum. Unde a simili dicere possumus quod maleficium Petro illatum erit perpetuum. vel quia illa malefica quae fecit non potest eum sanare. Sunt enim maleficae in triplici genere. Nam quaedam sanant et laedunt. Quaedam laedunt sed sanari nequeunt. Quaedam tantummodo sanare videntur. id est laesiones ammovere ut inferius patebit. Sic enim nobis contigit. Nam duae maleficae mutuo rixantes dum una alteri improperaret: una dixit. Non sum tam pessima sicut tu quia quos laedo sanare scio. Vel etiam durabit ubi ante eius sanationem malefica discederet vel locum mutando vel ab hac vita discedendo. Nam et sanctus Tho. dicit. Maleficium quodlibet ita potest esse perpetuum quod non potest habere humanum remedium. quia et si habet remedium: non est tamen hoc homini notum vel licitum. licet Deus possit praestare remedium per sanctum angelum daemonem licet non maleficam cogendo. Verumtamen summum remedium contra maleficium est paenitentiae sacramentum. extra de frigid. Nam et infirmitas corporalis saepe provenit ex peccato. extra de paeni. cum infirmitas. qualiter etiam maleficia sint auferenda patebit in tertia parte tractatus et in secunda parte. capitulo. VI. tres aliae differentiae tanguntur.
Solutiones argumentorum.
PAtet ad primum. quod nulli dubium quin sicut Deo permittente occidere possunt homines. ita et membrum illud seu alia auferre possunt vere et realiter. Sed tunc daemones non operantur per maleficas. de quibus iam mentio habetur. Et per haec etiam ad secundum patet solutio. Sed ad illud quod quia Deus amplius permittit vim generativam maleficiare propter etc. ergo etiam permittitur ut illud membrum vere et realiter auferatur. non valet ut semper hoc fiat. quia non esset per modum maleficii hoc fieri. nec etiam maleficae hoc affectant dum talia operantur quod non habeant potestatem restituendi membrum quando volunt et sciunt. Ex quo patet quod non vere: sed praestigiosa arte aufertur. Ad tertium de conversione uxoris Loth dicimus vera fuit et non praestigiosa arte. nunc autem loquimur de arte praestigiosa. Ad quartum quod daemones possunt inducere aliquas formas substantiales. ergo etiam auferre. Dicitur quantum ad magos pharaonis quod fecerunt veros serpentes: et possunt daemones circa aliquas imperfectas creaturas adminiculo alicuius alterius agentis aliquos effectus producere quae non possunt circa homines de quibus Deo magis est cura. Iuxta illud. Numquid Deo cura est de bobus. Possunt tamen semper ut dictum est Deo permittente hominibus etiam nocere vere et realiter. aut etiam praestigiosa arte. et per haec etiam patet solutio ad ultimum argumentum.

¶ Quaestio. X. An maleficae operantur circa homines in bestiales formas praestigiosa arte illos transmutando?
QUarto ipsa veritas declaratur. ubi etiam homines transformant in bestias. quod qualiter fiat arguitur quod non sit possibile hoc fieri. XXVI. q. V. Epi. ex concilio Acquirensi. Quisquis credit posse