Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/5

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Previous Page Next Page Index

in maximum augmentum maleficarum et confortationem illius haeresis. Ideo praefati inquisitores totis eorum viribus. cunctis periculis et insultibus obviare volentes. tractatum quendam non tam studiose quam et laboriose collegerunt. In quo non tam huiusmodi praedicatorum ignorantiam. pro Catholicae fidei conservatione repellere nisi sunt. quantum etiam in exterminium maleficarum debitos modos sententiandi et easdem puniendi. iuxta dictae bullae tenorem. et sacrorum canonum instituta laborarunt. At quoniam consonum rationi est. ut ea quae pro communi utilitate fiunt. etiam communi approbatione doctorum roborentur. Ideo ne praefati rectores discoli. et praedicatores sacrarum litterarum ignari. aestimarent praedictum tractatum sic ut praemittitur collectum. minus bene doctorum determinationibus et sententiis fulcitum. eundem almae universitati Colonien. seu nonnullis ibidem sacrae paginae professoribus. ad discutiendum et collationandum obtulerunt. ut si qua reprehensibilia. et a Catholica veritate dissona reperirentur eorum iudice sic refutarentur. quod tamen consona Catholicae veritati approbarentur. quod subscriptis modis factum fuit.

¶ In primis Egregius dominus Lambertus de Monte manu sua propria se subscripsit prout sequitur. Ego Lambertus de Monte. sacrae theologiae humilis professor. Decanus pro tempore facultatis sacrae paginae eiusdem studii Colonien. fateor hac manu mea propria. istum tractatum tripartitum. per me lustratum et diligenter collationatum quo ad eius partes primas. nihil continere saltim meo humili iudicio. quod sit contrarium. aut sententiis non errantium philosophorum. aut contra veritatem sanctae Catholicae et Apostolicae fidei. aut contra doctorum determinationes a sancta ecclesia approbatorum aut admissorum. Tertia etiam pars utique sustinenda et approbanda quo ad illorum haereticorum punitiones de quibus tractat inquantum sacris canonibus non repugnat. Iterum propter experimenta in hoc tractatu narrata. quae utique propter famam tantorum virorum praecipuorum etiam inquisitorum creduntur esse vera. Consulendum tamen videtur. quod iste tractatus doctis et viris zelosis. qui ex eo sana varia et matura consilia in exterminium maleficarum conferre possunt communicetur. simul et ecclesiarum rectoribus timoratis et conscientiosis dumtaxat ad quorum doctrinam subditorum corda in odium tam pestiferae haeresis incitari poterunt. ad cautelam bonorum pariter et malorum inexcusabilitatem atque punitionem. ut sic misericordia in bonis et iustitia in malis luce clarius pateat. et in omnibus Deus magnificetur ipso praestante cui laus et gloria. ¶ Deinde ad idem venerabilis magister Jacobus de Stralen. etiam propria manu sua se subscripsit in hunc modum. Ego Jacobus de Stralen sacrae theologiae professor minimus. post visitationem tractatus memorati. sentio conformiter per omnia his quae per venerabilem magistrum nostrum Lambertum de Monte decanum sacrae theologiae. superius annotata sunt. quod attestor hac scriptura manus meae. ad Dei laudem. ¶ Pariformiter eximius magister Andreas de Ochsenfurt. etiam propria manu se subscripsit ut infra. Conformiter mihi Andreae de Ochsenfurt. sacrae theologiae professori novissimo. Videtur censendum de materia oblati tractatus. quantum prima facie apparuit. quod contestor manus meae scriptura. ad finem in eodem expressum promovendum. ¶ Consequenter autem Egregius magister Thomas de Scotia. similiter se propria manu sua subscripsit prout sequitur. Ego Thomas de Scotia sacrae theologiae doctor. licet immeritus conformiter sentio per omnia venerabilibus magistris nostris praecedentibus. in materia praefati tractatus. per me examinati. quod attestor manu propria mea. ¶ Subsequenter et secunda subscriptio contra praefatos praedicatores incautos sic acta fuit. In primis positi fuerunt articuli prout sequitur. Primo inquisitores haereticae pravitatis deputatos auctoritate sedis apostolicae. iuxta formam canonum. commendant magistri sacrae theologiae subscripti et hortantur quod dignentur prosequi cum zelo eorum officium. ¶ Secundo quod maleficia posse fieri permissione divina. ex cooperatione diaboli per maleficos aut maleficas non est contrarium fidei Catholicae. sed consonum dictis sacrae scripturae immo necessarium est. iuxta sententias sanctorum doctorum. illa quandoque posse fieri admittere. ¶ Tertio praedicare ergo maleficia non posse fieri erroneum est. quia sic praedicantes impediunt quantum in eis est opus pium inquisitorum in praeiudicium salutis animarum. secreta tamen quae quandoque ab inquisitoribus audiuntur. non sunt omnibus revelanda. ¶ Ultimo exhortandi veniunt omnes principes et quicumque Catholici. ut assistere dignentur tam piis votis inquisitorum pro defensione sanctae Catholicae fidei. ¶ Demum vero subscripti et suprascripti doctores praedictae facultatis theologiae. manibus propriis se subscripserunt. prout ego Arnoldus notarius infrascriptus ex revelatione honesti Johannis Vorda. de Mechlinia almae universitatis Colonien. bedelli iurati. qui mihi hoc retulit audivi. et ut ex manibus etiam supra et infrascriptis apparuit vidi in hunc qui sequitur modum. Ego Lambertus de Monte sacrae theologiae humilis professor. ita sentio ut praescribitur. teste hac manu mea propria pro tempore decanus. ¶ Ego Jacobus de Stralen. sacrae theologiae professor minimus. ita sentio ut supra scribitur. quod testificor manu mea propria. ¶ Ego Udalricus Kridwiß de Eßlingen sacrae theologiae professor novissimus ut praescriptum est ita sentiendum. hac manus propriae scriptura censeo. ¶ Et ego Conradus de