Jump to content

Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/6

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Previous Page Next Page Index

Campis sacrae theologiae professor humilimus prout supra cum maioribus meis in idem concurro iudicium. ¶ Ego Cornelius de Breda minimus professor ita sentio ut praescriptum est. quod testificor manu mea propria. ¶ Ego Thomas de Scotia. sacrae theologiae professor licet immeritus conformiter sentio venerabilibus professoribus praescriptis teste manu mea propria. ¶ Ego Theodericus de Bummell sacrae theologiae humilimus professor ita sentio sicut scriptum est per magistros meos praescriptos. quod testor manu mea propria. ¶ In assertione articulorum praescriptorum conformis iudicii sum cum venerandis magistris nostris praeceptoribus meis. Ego Andreas de Ochsenfurt. sacrae theologiae facultatis professor. ac theologorum universitatis Colonien. collegii minimus. ¶ Novissime autem et finaliter iam dictus venerabilis et religiosus frater Henricus Institoris inquisitor. habuit et tenuit in suis manibus quandam aliam litteram pergameneam. Serenissimi regis Romanorum. sigillo suo rubeo rotundo in capsa cerae glaucae impressa. impressula pergameni inferius impenden. sigillatam sanam et integram. non viciatam non cancellatam neque in aliqua sui parte suspectam. sed omni prorsus vitio et suspicion. caren. Ita quod in faciliorem expeditionem huius negotii fidei idem Serenissimus dominus Romanorum rex praefatus ipsam eandem bullam apostolicam supra tactam. tamquam Christianissimus princeps tueri et defendere voluit atque vult et ipsos inquisitores in suam omnimodam protectionem suscipit. Mandans et praecipiens omnibus et singulis Romano imperio subditis ut in executione talium negotiorum fidei ipsis inquisitoribus omnem favorem et assistentiam exhibeant. ac alias faciant prout in eadem littera plenius continetur et habetur. Cuius quidem litterae regalis principium et finis hic infra annotantur in hunc modum Maximilianus divina favente clementia Romanorum rex semper augustus. Archidux Austriae. dux Burgundiae. Lothar. Brabantiae. Lymburgiae. Lutzenburgiae et Gelriae. Comes Flandriae etc. Finis vero. Datum in oppido nostro Bruxellen. nostro sub sigillo. mensis Novembris die sexta. Anno domini Millesimo quadringentesimo octuagesimo sexto regni nostri Anno primo. ¶ De et super praemissis omnibus et singulis iam dictus venerabilis et religiosus frater Henricus inquisitor pro se et collega suo antedicto ipsis a me notario publico supra et infrascripto fieri et confici unum vel plura publicum seu publica instrumentum et instrumenta in meliori forma petiit. Acta sunt haec Colon. in domo habitation. venerabilis magistri Lamberti de Monte praedicti infra emunitatem ecclesiae sancti Andreae Colon. sit. in camera negotiorum et studii eiusdem magistri Lamberti inferius Sub anno domini. indiction. mense. die horis. et pontificatu quibus supra praesentibus ibidem praedictis magistro Lamberto et Johanne bedello Necnon honestis viris Nicolao Cuper de Venroide. venerabilis curiae. Colon. notario iurato. et Christiano Wintzen de Eußkirchen clerico Colon. dioec. testibus ad praemissa fide dignis rogatis et requisitis.

¶ Et ego Arnoldus Kolich de Eußkirchen clericus Colon. iuratus. Quia praemissis omnibus et singulis dum sic ut praemittitur fierent et agerentur una cum praenominatis testibus praesens fui. Eaque sic fieri vidi et ut praefertur ex relatione bedelli audivi. Idcirco praesens publicum instrumentum manu mea propria scriptum et ingrossatum exinde confeci subscripsi publicavi et in hanc publicam formam redegi. Signoque et nomine meis solitis et consuetis signavi rogatus et requisitus in fidem et testimonium omnium et singulorum praemissorum.

Sequitur tabula subsequentis operis seu tractatus.