Jump to content

Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/58

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Previous Page Next Page Index

quam bonitas et iustitia divina patescunt in hoc quod mala permittit. unde quando dicitur. Aut Deus potest mala impedire aut non. Dicitur quod potest impedire sed non debuit rationibus praetactis. Nec valet instantia si dicatur ergo vult mala fieri cum potest impedire et non vult. quia ut in argumentis pro veritate tactum est. Deus non potest velle mala neque vult mala fieri neque vult malum non fieri. sed vult permittere malum fieri et hoc propter perfectionem universi. Ad tertium Augus. et Philosophus loquuntur de cognitione humana cui melius est non cognoscere mala et vilia duplici de causa. Primo quia per ea impedimur interdum a consideratione malorum et hoc contingit quia non possumus simul multa intelligere. Etiam et ea de causa quod cogitatio malorum pervertit interdum voluntatem in malum. Haec autem in Deo locum non habent qui intelligit omnia opera hominum et maleficorum absque aliquo defectu. Ad quartum Apostolus curam Dei a bobus removit. ut ostendat quod quia creatura rationalis habet per liberum arbitrium dominium sui actus ut dictum est. Ideo ut ei imputetur aliquid ad culpam vel ad meritum et reddatur ei iuxta hoc poena vel praemium. habet Deus specialem de eo providentiam secundum quae irrationabilia non providentur. Velle autem asserere quod individua irrationabilium creaturarum ex illa auctoritate non pertinerent ad divinam providentiam esset haereticum. quia esset asserere quod non omnia subiecta essent divinae providentiae contra scripturae sacrae commendationem super divinam sapientiam quae attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter. et esset error Rabbi Moses ut in argumentis pro veritate patuit. Ad quintum quia homo non est institutor naturae. sed utitur naturalibus operibus artis et virtutis ad suum usum. Ideo providentia humana non se extendit ad necessaria quae ex natura proveniunt. ut quod cras sol oriatur. ad quae tamen se extendit providentia Dei eo quod ipse est actor naturae. Unde et defectus naturales. etiam si ex cursu rerum naturalium provenirent adhuc divinae providentiae subiacerent. quare et Democritus et alii philosophi naturales erraverunt attribuentes soli necessitate materiae quicquid inferioribus accideret. Ad ultimum licet omnis poena infligitur a Deo propter peccata non tamen semper maioribus peccatoribus maleficia infliguntur. vel quia diabolus non vult ut illos affligat et temptat quos iusto titulo possidere se cernit. vel ideo ut non ad Deum accelerant. iuxta illud. Multiplicatae sunt infirmitates. postea acceleraverunt etc. Et quod omnis poena infligitur a Deo propter peccata patet ex sequentibus. quia iuxta Hieronymum. Quicquid patimur peccatis nostris meremur.

¶ Declaratur quod peccata maleficorum graviora sunt peccatis malorum angelorum et primorum parentum. Unde sicut innocentes puniuntur ex culpis parentum. ita etiam plures innoxii damnificantur et maleficiuntur propter peccata maleficorum.
¶ Quaestio decimaquarta. et est tota materia praedicabilis.
SEd super enormitatem criminum quaeritur An maleficorum flagitia cuncta mala quae Deus fieri sinit et usque in praesens a principio mundi fieri permisit tam in culpis quam in poenis et damnis excedunt. Et videtur quod non praecipue quo ad culpam. Nam peccatum quod quis committit quod faciliter vitare potuisset excedit peccatum quod alter committit quod ita faciliter vitare non potuit. Patet per Augus. in de ci. Dei. Magna est in peccando iniquitas ubi est tanta in non peccando facilitas. Sed Adam et plures qui ex aliquo statu perfectionis seu etiam gratiae peccaverunt. Facilius propter assistentiam gratiae peccata vitare potuissent. praesertim Adam qui in gratia creatus fuerat quam plures maleficae qui huiusmodi dona non perceperunt. ergo illorum peccata omnia maleficorum flagitia excedunt. Praeterea quo ad poenam. maiori culpae maior poena debetur. sed peccatum Adae gravissime punitum fuit in hoc quod ut patet in omnes posteros eius poena cum culpa ostenditur in transfusione originalis peccati ergo eius peccatum gravius est omnibus aliis peccatis. Praeterea quo ad damnum. Nam iuxta Augus. Ex hoc aliquid est malum quia adimit bonum. ergo ubi plus de bono amittitur ibi maior culpa praecessit. sed peccatum primi parentis maius damnum tam in naturalibus quam in gratuitis intulit ubi nos innocentia et immortalitate privavit quod nullum aliorum sequentium peccatum intulit. ergo etc. Sed contra. id quod plures rationes mali includit magis est malum. sed peccata maleficarum sunt huiusmodi. Nam omnia mala in bonis naturae et fortunae procurare possunt Deo permittente. ut ex bulla papae deducitur. Praeterea Adam peccavit solummodo faciendo illud quod est utroque modo malum quia prohibitum. et quod non erat malum secundum se. Sed malefici et alii peccatores peccant faciendo illud quod est utroque modo malum et secundum se et prohibitum. ut homicidia et alia multa inhibita. Unde eorum peccata graviora sunt aliis peccatis. Praeterea peccatum quod est ex certa malitia est gravius peccato quod est per ignorantiam. sed maleficae ex magna malitia contemnunt fidem et sacramenta fidei prout plures confessae sunt. Responsio. quod mala quae a modernis maleficis perpetrantur cuncta alia mala quae Deus umquam fieri permisit secundum quod in titulo quaestionis tangitur excedunt. et hoc