quo ad peccata quae contingunt in perversitate morum. licet secus sit de peccatis quae opponuntur aliis virtutibus theologicis. potest ostendi triplici via. Primo in generali comparando eorum opera indifferenter ad quaecumque flagitia mundi. Secundo in speciali comparando ad species superstitionis ex quocumque pacto cum daemonibus inito. Tertio comparando illa ad peccata malorum angelorum aut etiam primorum parentum. Primum sic. Nam cum triplex sit malum. videlicet. culpae. poenae. damni. eo quod triplex sit bonum cui illa opponuntur. scilicet honestum. delectabile et utile. Et culpae opponitur honestum. Poenae delectabile. Damno utile. Quod culpa maleficarum excedit cuncta alia peccata sic apparet. Nam iuxta doctrinam sancti Tho. in. II. di. XXII. ar. II. Licet in peccato multa possint considerari ex quibus peccati gravitas vel etiam levitas trahi potest. Unde et contingit quod idem peccatum quod secundum unum eorum est gravius secundum aliud levius inveniatur prout dicere possumus. In fornicatione iuvenis peccat. senex insanit. Tamen illa simpliciter graviora sunt quae plures et potentiores habent non dico circumstantias solum sed in specie et quantitate peccati essentiali. peccati gravitatem. Et sic dicere possumus quod licet peccatum Adae quantum ad aliquas circumstantias gravius sit omnibus aliis peccatis quantum ad hoc quod minori temptatione pulsatus cecidit. quia videlicet tantum ab extrinseco. Et etiam quia facilius resistere potuisset propter originalem iustitiam in qua creatus erat. Tamen quantum ad speciem et quantitatem peccati et etiam quantum ad alias circumstantias quae peccatum magis aggravant sicut multa graviora peccata sunt secuta ita et inter illa omnia maleficorum excedunt quod etiam clarius ex duobus deducitur. Nam sicut unum peccatum dicitur maius altero vel causalitate ut peccatum Luciferi. vel generalitate ut peccatum Adae. vel deformitate ut peccatum Judae. Vel difficultate remittendi ut peccatum in spiritumsanctum. Vel periculo ut peccatum ignorantiae. Vel inseparabilitate ut peccatum cupiditatis. Vel pronitate ut peccatum carnis. Vel divinae maiestatis offensione ut peccatum idolatriae et infidelitatis. Vel expugnandi difficultate ut superbia. Vel mentis caecitate ut ira. Ita et post peccatum Luciferi omnia alia peccata maleficorum opera excedunt tam in deformitate crucifixum abnegantes. quam et pronitate spurcitias carnis cum daemonibus exercentes. Ac mentis caecitate in omne nocumentum tam animarum quam corporum hominum et iumentorum toto malignitatis spiritu debachantes. prout ex supradictis patuit. Quod etiam iuxta Isido. nomen ostendit. Dicuntur enim malefici ob facinorum magnitudinem etc. ut supra patuit. Deducitur et ex isto. Nam cum duo sunt in peccato aversio et conversio. Iuxta illud Augustini. Peccatum est spreto incommutabili bono rebus mutabilibus inhaerere. Et ipsa etiam aversio a Deo sit tamquam formale sicut ipsa conversio tamquam materiale. Ideo tanto aliquod peccatum est gravius quanto magis homo per ipsum a Deo separatur. Et quia per infidelitatem homo maxime a Deo elongatur. ideo et maius omnibus peccatis maleficium infidelitatis existit. Et hoc declaratur per nomen haeresis quod est etiam apostasia a fide simul et quod tota earum vita peccatum est. De primo. Nam cum peccatum infidelitatis consistat in renitendo fidei. Et hoc potest dupliciter fieri vel quia renititur fidei nondum susceptae aut susceptae. Si primo modo tunc est infidelitas paganorum seu gentilium. Si secundo modo tunc iterum dupliciter. quia aut renititur Christianae fidei susceptae in figura aut in ipsa manifestatione veritatis. Primo modo est infidelitas Judaeorum. Secundo modo infidelitas haereticorum. Unde patet quod haeresis maleficarum inter tres species infidelitatis gravissima existit. quod etiam ratione et auctoritate comprobatur. Nam. II. Petri. II. dicitur. Melius erat illis viam veritatis non cognoscere quam post cognitam retrorsum converti. Ratione. Nam sicut gravius peccat qui non implet quod promisit quam ille qui non implet hoc quod numquam promisit. Ideo infidelitas haereticorum qui profitentur fidem evangelii et tamen ei renituntur corrumpentes ipsam gravius peccant quam Judaei et pagani. Et iterum. Judaei gravius peccant quam pagani quia susceperunt fidei Christianae figuram in veteri lege quam male interpretantes corrumpunt quod pagani non faciunt. ideo etiam ipsorum infidelitas est gravius peccatum quam infidelitas gentilium qui numquam fidem evangelii susceperunt. De secundo quod et apostatae nuncupantur. Nam secundum Tho. secunda secundae. q. XII. Apostasia importat quandam retrocessionem a Deo et religione quae fit per diversos modos quibus homo coniungitur Deo. vel per fidem. Vel per subiectam ad oboediendum voluntatem. Vel per religionem. et clericatum. Secundum quod etiam dicit Raimundus et Hostien. quod apostasia est temerarius a fidei statu vel oboedientiae vel religionis excessus. Et cum remoto priori removetur posterius sed non econverso. Ideo et prima alias duas excedit. scilicet apostasia a fide praecedit a religione. de qua. XLVIII. dist. quantumlibet. et. XVI. q. I. legi non debet. Tamen secundum Rai. non iudicatur
Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/59
Appearance