Vide: |
Haec pagina facsimile libri |
Haec pagina inabbreviata |
Quaestio Duodecima | Quaestio Quartadecima |
[ 56 ]¶ Declaratur quaestio super duas permissiones divinas quas Deus iuste permisit videlicet diabolum auctorem omnis mali peccare simul et primos parentes cadere ex quibus maleficorum opera iuste permittuntur. et est tredecima in ordine primae partis.
SEcunda quaestio simul et propositio quod Deus iuste permisit quasdam creaturas angelicas quas aliter concedere non potuit nisi quod peccare possent etiam actu peccare. Et quasdam simili modo creatas per gratiam praeservare et hoc absque praevia temptatione. hominem vero iuste permisit et temptari et peccare. quae omnia sic declarantur. Nam ad providentiam divinam pertinet ut unumquodque in sua natura relinquatur et in suis naturalibus operibus non omnino impediatur. quia ut Dionysius dicit. IIII. ca. de divinis nominibus. Providentia non est corruptiva naturae sed salvativa. quo stante cum manifestum sit quod sicut bonum gentis divinius quam bonum unius. I. ethi. Ita et bonum universo excedit bonum particulare cuiuscumque naturae creatae in particulari. Ideo etiam attendere oportet quod si peccatum omnino impediretur per hoc multi gradus tollerentur perfectionis. tolleretur enim natura illa quae potest peccare et non peccare. Quod si dicatur. tamen habuisset homo ex condicione naturae ut prius tactum est. Respondetur. Si nullum peccatum fuisset subsecutum in actu sed statim confirmatio tunc semper lateret quid gratiae deberetur in bonis erga Deum et quid potestas peccandi potuisset et plura alia quibus ablatis utique universi multum detraheretur. Decuit etiam ut nullo suggerente ab extra peccaret. sed occasionem
[ 57 ]peccandi ex se ipso susciperet quod et fecit ubi Deo aequalis esse voluit. quod est intelligendum non simpliciter et directe nec indirecte. sed solum secundum quid. et hoc declaratur propter auctoritatem Jesaiae. XIIII. In caelum ascendam et similis ero altissimo. non enim simpliciter et directe. quia sic habuisset intellectum ligatum et erroneum appetendo aliquid quod sibi erat impossibile. Cognovit enim se esse creaturam et a Deo creatum. et ideo aequalem fieri creatori cognovit hoc sibi esse impossibile. Nec etiam indirecte quia cum totum bonum angeli et creaturae est in hoc quod Deo subest. sicut tota claritas aeris est in hoc quod subicitur radiis solis. ideo hoc ab angelo non potuit appeti. quia appetiisset contra bonum naturae sed appetiit Dei aequalitatem non absolute sed secundum quid. hoc sic est. cum Deus habet per naturam suam duo. beatitudinem et bonitatem et aliud et quod ab ipso omnis creaturae beatitudo et bonitas transfunditur. videns angelus dignitatem naturae suae quae creaturis cunctis praeeminebat voluit et appetiit a se in omnia inferiora beatitudinem et bonitatem derivari. et hoc per sua naturalia ita quod ipse primo illa ex natura haberet et sic aliae creaturae ex nobilitate suae naturae acciperent. Et quia etiam illa appetiit a Deo et sub Deo volens esse dummodo ista haberet ideo nec etiam quantum ad modum habendi Deo aequiparari voluit. sed tantummodo secundum quid. Nota insuper quod quia suum desiderium attemptavit ut ad actum perduceret. ideo subito suum desiderium aliis exposuit. Et quia subito etiam fuit aliorum angelorum visio desiderii et consensus perversus sui desiderii. Ideo peccatum primi angeli aliorum peccata excessit et praecessit quantitate culpae et causalitate. non tamen duratione. ita quod illud. Apoca. XII. Draco de caelo cadens traxit tertiam partem stellarum. Et in figura Leviathan habetur. Ipse est rex super omnes filios superbiae et rex. secundum Philosophum. V. meta. dicitur principium inquantum movet per suam voluntatem et imperium sibi subiectos. Ideo et suum peccatum aliorum occasio peccandi fuit. ita quod ipse primus a nullo extrinseco temptatus alios extrinsece temptavit. Et quidem quod dictum est quod instantanea operatio in omnibus illis fuit exemplificatur hoc ex sensibilibus. Nam simul tempore sunt illuminatio aeris. visio coloris. et discretio rei visae. Haec ad longum posui ut considerando tam stupendam permissionem divinam super nobilissimas creaturas propter unum dumtaxat peccatum ambitionis quomodo non particulares permissiones super maleficorum opera propter maiora peccata quantum ad aliquas circumstantias admittet. Nam maleficorum peccata in variis circumstantiis peccatum angeli et primorum parentum excedunt ut iam in secunda quaestione patebit. Sed et hoc quod providentia Dei iuste permisit primum hominem temptari et peccare ex his quae dicta sunt de transgressoribus angelis satis patere potest. Sicut enim ad eundem finem homo et angelus creati fuerunt et in libertate arbitrii relicti. Ideo ut beatitudinis praemium non absque merito perciperent ideo sicut angelus a casu non fuit praeservatus ut potestas peccandi ex uno. et potestas gratiae confirmationis ex altero ad decorem universi patesceret. ita et circa hominem servari oportuit. Unde et. sanctus Tho. in. II. di. XXIII. arti. II. Illud ex quo Deus apparet laudabilis non debet penitus impediri. sed in peccatis etiam Deus apparet laudabilis cum per misericordiam parcit et per iustitiam punit. unde non debuit peccatum impedire. tantummodo breviter et recapitulando ad propositum redeamus dicamus. Quod iusta Dei providentia homo in his permissus est multis rationibus. Prima ut ostendatur Dei potentia qui solus invertibilis est omnis autem creatura mutabilis. Secunda autem ratio ut declaretur Dei sapientia quae ex malo scit elicere bonum. quod non potuit fieri nisi Deus creaturam peccare permisisset. Tertia ut manifestetur Dei clementia. in qua Christus per mortem suam hominem perditum liberavit. Quarta ut ostendatur Dei iustitia quae non solum reddit bonis praemia sed et malis supplicia. Quinta ut homo non sit peioris condicionis quam aliae creaturae quas omnes sic Deus administrat ut eas agere propriis motibus sinat. Unde et hominem proprio arbitrio relinquere debuit. Sexta est laus humana laus enim viri iusti quod potuit et non est transgressus. Septima est decor universi. quia sicut triplex malum culpae poenae et damni invenitur ita ex opposito triplex bonum. scilicet honestum bonum delectabile et utile. decoratur. Nam culpa decoratur honestas. per poenam delectabilitas. per damnum summa utilitas. Et per haec patet responsio ad argumenta.
Solutiones argumentorum.
NAm ad primum ubi dicitur asserere quod diabolo permittatur potestas nocendi hominibus sit haereticum. Oppositum potius patet. quia sicut asserere quod Deus non permittat hominem ex libertate arbitrii peccare quando vult est haereticum. ita asserere quod Deus peccatum dimittat inultum. hoc autem fit per potestatem nocendi hominibus in vindictam malorum et ad decorem universi. iuxta illud Augus. in li. soliloquiorum. Iussisti domine et ita est ut numquam dedecus culpae sit sine decore vindictae. Probatio denique argumenti non valet de sapiente provisore qui excludit defectum et malum quantum potest. quia aliud est de eo qui habet curam particularem et de provisore universali. Nam primus ex malo non potest elicere bonum sicut universalis provisor facit ut per praecedentia patuit. Ad secundum patuit quod tam potentia
[ 58 ]quam bonitas et iustitia divina patescunt in hoc quod mala permittit. unde quando dicitur. Aut Deus potest mala impedire aut non. Dicitur quod potest impedire sed non debuit rationibus praetactis. Nec valet instantia si dicatur ergo vult mala fieri cum potest impedire et non vult. quia ut in argumentis pro veritate tactum est. Deus non potest velle mala neque vult mala fieri neque vult malum non fieri. sed vult permittere malum fieri et hoc propter perfectionem universi. Ad tertium Augus. et Philosophus loquuntur de cognitione humana cui melius est non cognoscere mala et vilia duplici de causa. Primo quia per ea impedimur interdum a consideratione malorum et hoc contingit quia non possumus simul multa intelligere. Etiam et ea de causa quod cogitatio malorum pervertit interdum voluntatem in malum. Haec autem in Deo locum non habent qui intelligit omnia opera hominum et maleficorum absque aliquo defectu. Ad quartum Apostolus curam Dei a bobus removit. ut ostendat quod quia creatura rationalis habet per liberum arbitrium dominium sui actus ut dictum est. Ideo ut ei imputetur aliquid ad culpam vel ad meritum et reddatur ei iuxta hoc poena vel praemium. habet Deus specialem de eo providentiam secundum quae irrationabilia non providentur. Velle autem asserere quod individua irrationabilium creaturarum ex illa auctoritate non pertinerent ad divinam providentiam esset haereticum. quia esset asserere quod non omnia subiecta essent divinae providentiae contra scripturae sacrae commendationem super divinam sapientiam quae attingit a fine usque ad finem fortiter et disponit omnia suaviter. et esset error Rabbi Moses ut in argumentis pro veritate patuit. Ad quintum quia homo non est institutor naturae. sed utitur naturalibus operibus artis et virtutis ad suum usum. Ideo providentia humana non se extendit ad necessaria quae ex natura proveniunt. ut quod cras sol oriatur. ad quae tamen se extendit providentia Dei eo quod ipse est actor naturae. Unde et defectus naturales. etiam si ex cursu rerum naturalium provenirent adhuc divinae providentiae subiacerent. quare et Democritus et alii philosophi naturales erraverunt attribuentes soli necessitate materiae quicquid inferioribus accideret. Ad ultimum licet omnis poena infligitur a Deo propter peccata non tamen semper maioribus peccatoribus maleficia infliguntur. vel quia diabolus non vult ut illos affligat et temptat quos iusto titulo possidere se cernit. vel ideo ut non ad Deum accelerant. iuxta illud. Multiplicatae sunt infirmitates. postea acceleraverunt etc. Et quod omnis poena infligitur a Deo propter peccata patet ex sequentibus. quia iuxta Hieronymum. Quicquid patimur peccatis nostris meremur.