Vide: |
Haec pagina facsimile libri |
Haec pagina inabbreviata |
Quaestio Tredecima | Quaestio Quintadecima |
[ 58 ]¶ Declaratur quod peccata maleficorum graviora sunt peccatis malorum angelorum et primorum parentum. Unde sicut innocentes puniuntur ex culpis parentum. ita etiam plures innoxii damnificantur et maleficiuntur propter peccata maleficorum.
¶ Quaestio decimaquarta. et est tota materia praedicabilis.
SEd super enormitatem criminum quaeritur An maleficorum flagitia cuncta mala quae Deus fieri sinit et usque in praesens a principio mundi fieri permisit tam in culpis quam in poenis et damnis excedunt. Et videtur quod non praecipue quo ad culpam. Nam peccatum quod quis committit quod faciliter vitare potuisset excedit peccatum quod alter committit quod ita faciliter vitare non potuit. Patet per Augus. in de ci. Dei. Magna est in peccando iniquitas ubi est tanta in non peccando facilitas. Sed Adam et plures qui ex aliquo statu perfectionis seu etiam gratiae peccaverunt. Facilius propter assistentiam gratiae peccata vitare potuissent. praesertim Adam qui in gratia creatus fuerat quam plures maleficae qui huiusmodi dona non perceperunt. ergo illorum peccata omnia maleficorum flagitia excedunt. Praeterea quo ad poenam. maiori culpae maior poena debetur. sed peccatum Adae gravissime punitum fuit in hoc quod ut patet in omnes posteros eius poena cum culpa ostenditur in transfusione originalis peccati ergo eius peccatum gravius est omnibus aliis peccatis. Praeterea quo ad damnum. Nam iuxta Augus. Ex hoc aliquid est malum quia adimit bonum. ergo ubi plus de bono amittitur ibi maior culpa praecessit. sed peccatum primi parentis maius damnum tam in naturalibus quam in gratuitis intulit ubi nos innocentia et immortalitate privavit quod nullum aliorum sequentium peccatum intulit. ergo etc. Sed contra. id quod plures rationes mali includit magis est malum. sed peccata maleficarum sunt huiusmodi. Nam omnia mala in bonis naturae et fortunae procurare possunt Deo permittente. ut ex bulla papae deducitur. Praeterea Adam peccavit solummodo faciendo illud quod est utroque modo malum quia prohibitum. et quod non erat malum secundum se. Sed malefici et alii peccatores peccant faciendo illud quod est utroque modo malum et secundum se et prohibitum. ut homicidia et alia multa inhibita. Unde eorum peccata graviora sunt aliis peccatis. Praeterea peccatum quod est ex certa malitia est gravius peccato quod est per ignorantiam. sed maleficae ex magna malitia contemnunt fidem et sacramenta fidei prout plures confessae sunt. Responsio. quod mala quae a modernis maleficis perpetrantur cuncta alia mala quae Deus umquam fieri permisit secundum quod in titulo quaestionis tangitur excedunt. et hoc [ 59 ]quo ad peccata quae contingunt in perversitate morum. licet secus sit de peccatis quae opponuntur aliis virtutibus theologicis. potest ostendi triplici via. Primo in generali comparando eorum opera indifferenter ad quaecumque flagitia mundi. Secundo in speciali comparando ad species superstitionis ex quocumque pacto cum daemonibus inito. Tertio comparando illa ad peccata malorum angelorum aut etiam primorum parentum. Primum sic. Nam cum triplex sit malum. videlicet. culpae. poenae. damni. eo quod triplex sit bonum cui illa opponuntur. scilicet honestum. delectabile et utile. Et culpae opponitur honestum. Poenae delectabile. Damno utile. Quod culpa maleficarum excedit cuncta alia peccata sic apparet. Nam iuxta doctrinam sancti Tho. in. II. di. XXII. ar. II. Licet in peccato multa possint considerari ex quibus peccati gravitas vel etiam levitas trahi potest. Unde et contingit quod idem peccatum quod secundum unum eorum est gravius secundum aliud levius inveniatur prout dicere possumus. In fornicatione iuvenis peccat. senex insanit. Tamen illa simpliciter graviora sunt quae plures et potentiores habent non dico circumstantias solum sed in specie et quantitate peccati essentiali. peccati gravitatem. Et sic dicere possumus quod licet peccatum Adae quantum ad aliquas circumstantias gravius sit omnibus aliis peccatis quantum ad hoc quod minori temptatione pulsatus cecidit. quia videlicet tantum ab extrinseco. Et etiam quia facilius resistere potuisset propter originalem iustitiam in qua creatus erat. Tamen quantum ad speciem et quantitatem peccati et etiam quantum ad alias circumstantias quae peccatum magis aggravant sicut multa graviora peccata sunt secuta ita et inter illa omnia maleficorum excedunt quod etiam clarius ex duobus deducitur. Nam sicut unum peccatum dicitur maius altero vel causalitate ut peccatum Luciferi. vel generalitate ut peccatum Adae. vel deformitate ut peccatum Judae. Vel difficultate remittendi ut peccatum in spiritumsanctum. Vel periculo ut peccatum ignorantiae. Vel inseparabilitate ut peccatum cupiditatis. Vel pronitate ut peccatum carnis. Vel divinae maiestatis offensione ut peccatum idolatriae et infidelitatis. Vel expugnandi difficultate ut superbia. Vel mentis caecitate ut ira. Ita et post peccatum Luciferi omnia alia peccata maleficorum opera excedunt tam in deformitate crucifixum abnegantes. quam et pronitate spurcitias carnis cum daemonibus exercentes. Ac mentis caecitate in omne nocumentum tam animarum quam corporum hominum et iumentorum toto malignitatis spiritu debachantes. prout ex supradictis patuit. Quod etiam iuxta Isido. nomen ostendit. Dicuntur enim malefici ob facinorum magnitudinem etc. ut supra patuit. Deducitur et ex isto. Nam cum duo sunt in peccato aversio et conversio. Iuxta illud Augustini. Peccatum est spreto incommutabili bono rebus mutabilibus inhaerere. Et ipsa etiam aversio a Deo sit tamquam formale sicut ipsa conversio tamquam materiale. Ideo tanto aliquod peccatum est gravius quanto magis homo per ipsum a Deo separatur. Et quia per infidelitatem homo maxime a Deo elongatur. ideo et maius omnibus peccatis maleficium infidelitatis existit. Et hoc declaratur per nomen haeresis quod est etiam apostasia a fide simul et quod tota earum vita peccatum est. De primo. Nam cum peccatum infidelitatis consistat in renitendo fidei. Et hoc potest dupliciter fieri vel quia renititur fidei nondum susceptae aut susceptae. Si primo modo tunc est infidelitas paganorum seu gentilium. Si secundo modo tunc iterum dupliciter. quia aut renititur Christianae fidei susceptae in figura aut in ipsa manifestatione veritatis. Primo modo est infidelitas Judaeorum. Secundo modo infidelitas haereticorum. Unde patet quod haeresis maleficarum inter tres species infidelitatis gravissima existit. quod etiam ratione et auctoritate comprobatur. Nam. II. Petri. II. dicitur. Melius erat illis viam veritatis non cognoscere quam post cognitam retrorsum converti. Ratione. Nam sicut gravius peccat qui non implet quod promisit quam ille qui non implet hoc quod numquam promisit. Ideo infidelitas haereticorum qui profitentur fidem evangelii et tamen ei renituntur corrumpentes ipsam gravius peccant quam Judaei et pagani. Et iterum. Judaei gravius peccant quam pagani quia susceperunt fidei Christianae figuram in veteri lege quam male interpretantes corrumpunt quod pagani non faciunt. ideo etiam ipsorum infidelitas est gravius peccatum quam infidelitas gentilium qui numquam fidem evangelii susceperunt. De secundo quod et apostatae nuncupantur. Nam secundum Tho. secunda secundae. q. XII. Apostasia importat quandam retrocessionem a Deo et religione quae fit per diversos modos quibus homo coniungitur Deo. vel per fidem. Vel per subiectam ad oboediendum voluntatem. Vel per religionem. et clericatum. Secundum quod etiam dicit Raimundus et Hostien. quod apostasia est temerarius a fidei statu vel oboedientiae vel religionis excessus. Et cum remoto priori removetur posterius sed non econverso. Ideo et prima alias duas excedit. scilicet apostasia a fide praecedit a religione. de qua. XLVIII. dist. quantumlibet. et. XVI. q. I. legi non debet. Tamen secundum Rai. non iudicatur [ 60 ]apostata seu fugitivus etiam si ad longinqua diu evagetur. nisi postquam sic vivit quod animum redeundi se deposuisse ostendit. ff. de re mili. loco desertorem. Et hoc fieret si uxorem duceret vel simile tale. Similiter et apostasiam inoboedientiae ubi quis sponte contemnit praecepta ecclesiae et praelatorum. de qua. III. q. IIII. alieni. Qui etiam infamis efficitur repellitur a testimonio et debet excommunicari. XI. q. III. Si autem. Unde et apostasia de qua loquimur super apostasiam maleficarum dicitur apostasia perfidiae quae et tanto gravior. quanto et cum inimico fidei rationis salutis per pactum expressum peragitur. Hoc enim habent facere maleficae et hoc inimicus ille exigit vel in toto vel in parte. Repertae sunt enim per nos inquisitores quae omnes fidei articulos abnegaverant. quasdam vero certos in numero semper tamen confessionem veram et sacramentalem habeant abnegare. Unde et Juliani Apostatae perfidia non videtur tanta fuisse licet in aliis adversus ecclesiam maiora exercuisset. de qua et. II. q. VII. non potest. Si quis vero incidentaliter quaereret. Quid si mente et corde fidem tenerent quorum scrutator solus Deus est. et non quaecumque angelica creatura ut supra patuit. facerent tamen reverentiam et oboedientiam diabolo per actus exteriores. Dicendum videtur quod cum apostasia perfidiae dupliciter potest fieri. per actus infidelitatis exteriores absque expresso pacto cum daemone inito. sicut qui in terris infidelium Mahumeticam vitam assumeret aut in terris Christianorum cum expresso pacto etc. Primi ubi mente retinent fidem. actu tamen exteriori negant. licet non sint apostatae nec haeretici tamen mortaliter peccant. Sic enim Salomon diis suarum uxorum reverentiam exhibuit. Nec enim aliquis excusatur si ex metu hoc faceret. quia secundum Augustinum. Sanctius est mori fame quam vesci idolaticis. aliqui habent Satius. XXXII. q. IIII. Satius. Maleficae autem quantumcumque fidem retinent corde et abnegant ore apostatae tamen iudicantur eo quod foedus cum morte et pactum cum inferno pepigerunt. Unde sanctus Thomas in. II. dis. IIII. ar. ultimo. Loquens de similibus operibus magicis. Et qui quocumque modo auxilium petunt a daemonibus dicit. In omnibus est apostasia a fide propter pactum initum cum daemone vel verbotenus si invocatio intersit vel facto aliquo etiam si sacrificia desint. non enim potest homo duobus dominis servire. Ad idem Albertus ubi supra dis. VIII. ubi quaeritur. Utrum magicis et mathematicis intendere sit peccatum et apostasia a fide. Ita respondit. In talibus est semper apostasia verbi vel operis. Si enim invocationes fiant tunc apertum pactum initur cum daemone et tunc est aperta apostasia verborum. Si autem non fit nisi opere simplici tunc est apostasia operis. Et quia in his omnibus semper est fidei contumelia quia expectatur a daemone quod expectandum est a Deo ideo semper apostasia iudicatur. Ecce quam clare duplicem apostasiam ponunt tertiam subintelligentes scilicet cordis quae si desit tamen maleficae verbis et operibus apostatrices iudicantur. Poenis ergo ut patebit et haereticorum et apostatarum subiacere debent. Est et tertia criminis enormitas prae cunctis aliis haeresibus in eis. Nam si iuxta Augustinum omnis infidelium vita peccatum est. XXVIII. q. I. §. II. et est glossa super illud Romanorum. XIIII. Omne quod non est ex fide peccatum est. Quid iudicandum est de tota vita id est de omnibus aliis operibus maleficarum quae tamen non ad complacentiam daemonum fiant sicut ieiunare. ecclesias frequentare. communicare et sic de aliis. In omnibus enim peccant mortaliter quod sic declaratur. Tanta est enim labes huius peccati quod facultatem resurgendi licet non ex toto amputat. eo quod peccatum non corrumpit totum bonum naturae et lumen naturale in eis remaneat. Tamen propter praestitum homagium nisi ab illo absolvantur. omnia eorum opera etiam de genere bonorum sunt potius de genere malorum quod in aliis infidelibus non cernitur. Nam secundum Tho. secunda secundae. q. X. An omnis actio infidelis sit peccatum dicit quod quamvis opera infidelium quae sunt de genere bonorum ut ieiunia elemosynae et huiusmodi non sint eis meritoria propter infidelitatem quae est gravissimum peccatorum. tamen quia peccatum non corrumpit totum bonum naturae sed remanet in eis lumen naturale. Ideo non omnis actus eorum est mortale peccatum. sed actus procedens ex ipsa infidelitate vel relatus ad ipsam etiam si sit de genere bonorum. puta Saracenus ieiunat ut servat legem. Mahumeti de ieiunio mandantem Judaeus celebrat suas festivitates et huiusmodi in his est mortale. Et sic intelligitur illud Augustini supra allegatum. Omnis infidelium vita peccatum est.
¶ Quod maleficae gravissimas merentur poenas ultra omnes flagitiosos mundi.
DEnique quod eorum flagitia cuncta aliorum peccata excedunt quantum ad demeritum poenae declaratur. Primo quo ad poenam haereticis infligendam. Secundo quo ad poenam apostatis
[ 61 ]inferendam. Nam haeretici quadruplici poena puniuntur secundum Raimundum scilicet excommunicatione. depositione. rerum ablatione. et corporali morte. De quibus omnibus lector inveniet super primum. de senten. excom. Noverit. et super secundum. XXIIII. q. I. Qui contra pacem. et tertium. dist. VIII. quo iure. et. XXIII. q. VII. ca. I. et sequenti. super quartum. eodem titu. scilicet de haereticis. Excommunicamus primo et secundo. immo et gravissimas incurrunt poenas. Credentes. receptatores. fautores et defensores. Nam ultra poenam excommunicationis illis inflictam haeretici cum fautoribus et defensoribus suis et receptatoribus et ipsorum filii usque ad secundam generationem per lineam paternam. per lineam vero maternam usque ad primum gradum ad nullum beneficium vel officium ecclesiasticum admittuntur ut eodem ti. quicumque. et. c. statutum. li. VI. Sed super tertiam poenam si haeretici habent filios Catholicos privantur paterna hereditate in detestationem criminis. Et super quartam poenam si post deprehensionem erroris continuo non velit reverti et haeresim abiurare subito debet comburi si laicus est. Falsarii enim pecuniae statim morti traduntur quantomagis falsarii fidei. Si vero clericus post solemnem degradationem relinquitur curiae saeculari occidendus. Si autem revertantur ad fidem detrudi debent in perpetuum carcerem. de haereticis. Excommunicamus. primo et secundo. et hoc de rigore iuris. Mitius tamen agitur cum eis post abiurationem quam ad arbitrium episcopi et inquisitoris facere debent prout in tertia parte operis patebit ubi de variis modis sententiandi tales tractatur. quis etiam dicatur deprehensus et convictus seu etiam relapsus. His autem modis mulctare maleficas non videtur sufficere cum non sint simplices haereticae. sed et apostatae et ultra hoc quod in ipsa apostasia non hominibus propter metum aut carnis oblectamenta fidem abnegant. ut supra tactum est. Sed ipsis daemonibus ultra abnegationem etiam homagium corpora et animas offerendo praestant. Ex quibus satis probabile videtur quod quantumcumque paeniteant et ad fidem revertantur non debent. sicut alii haeretici carceribus perpetuis mancipari sed ultimo supplicio puniri. et hoc etiam propter damna temporalia hominibus et iumentis variis modis illata leges imperant. ut patet. Codex de maleficis. loco nullus. loco nemo. et. loco culpa. Et est similis culpa prohibita. discere et docere. Et loquuntur leges super sortilegos. quantomagis super maleficos. ubi dicunt quod poena illorum est bonorum publicatio et decapitatio. Et si quis tali arte mulierem ad luxuriam provocaverit vel econverso bestiis exponitur. ut dicitur ibidem. loco multi. et de his in prima quaestione tactum est.