Jump to content

Pagina:Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/62

E Wikisource
Haec pagina emendata est
Previous Page Next Page Index

Habito consilio desuper scultetus cum praefecto civitatis sepulcrum effodientes invenerunt quasi dimidietatem linteaminis per os et collum. usque in ventrem immissam et consumptam. Quo viso motus scultetus gladium extraxit et caput amputando extra foveam proiecit. sicque subito pestis cessavit. Ex quibus utique divina permissione peccata illius vetulae super innoxios propter dissimulationem praesidentium punita fuerunt. Nam praehabita inquisitione repertum fuit ipsam longo tempore vitae suae sortilegam et magam fuisse. Exemplum de punitione David in enumeratione populi per pestem. Tertio fit divina permissione ut humanae societatis unio commendetur ex qua unus homo debet pro alio sollicitus esse ut non peccet et ad detestationem peccati dum. scilicet poena unius redundat in omnes. quasi omnes sint unum corpus. Exemplum de peccato Achor. Josuae. VII. Possumus adhuc addere duos modos prout puniuntur mali interdum per bonos interdum etiam per alios malos. Nam ut Gratianus dicit. XXIII. q. V. §. ulti. Aliquando Deus punit malos per legitimam potestatem gerentes ex mandato suo. et hoc dupliciter. Interdum cum merito punientium sicut punivit peccata Cananaeorum per populum suum. Interdum absque merito punientium sed etiam in ipsorum poenam sicut tribum Beniamin punivit. et delevit usque ad paucos. Aliquando punit etiam per populos suos iussu seu permissione excitatos non tamen intendentes Deo obsequi sed suae satisfacere cupiditati. et ideo cum sui damnatione sicut iam punit populum suum per Turcos. et saepius ante per alienigenas etiam in veteri lege. Sed nota. quod quacumque de causa quis puniatur si non sustinet patienter poenas tunc sunt flagella non ad satisfactionem sed ad vindictam tantum id est punitionem. Iuxta illud Deutero. XXXII. Ignis. scilicet poena temporalis succensus est in furore meo id est in punitione. quia alias non est in Deo furor. et ardebit usque ad inferni novissima id est vindicta hic incipiet et ardebit usque ad extremam damnationem. ut exponit Augus. Et habetur de penis. di. IIII. §. auctoritas. Sed si patienter ferantur ipsa flagella et sint patientes in statu gratiae habent locum satisfactionis ut dicit Tho. in. IIII. Etiam si quis puniretur a iudice propter maleficium commissum vel etiam malefica et hoc secundum plus et minus secundum devotionem patientis et qualitatem criminis. Mors autem naturalis cum sit ultimum terribilium. non tamen est satisfactoria quia per naturam inolevit in poenam originalis peccati. Licet secundum Scotum etiam voluntarie et cum devotione expectata et Deo oblata in sua amaritudine possit fieri aliquo modo satisfactoria. Mors tamen violenta sive quis eam meruit sive non semper est satisfactoria si patienter sustineatur et in gratia. Et haec quidem quo ad poenas propter aliorum peccata inflictas. Propter propria autem etiam Deus flagellat in vita praesenti et specialiter circa maleficia inferenda. Nam Tobiae sexto. Super illos qui libidini deserviunt diabolus accipit potestatem. quod etiam ex praecedentibus patuit declarando maleficia circa membra et potentias generativae potentiae quae Deus amplius permittit maleficiari. Attamen ad praedicandum populo notandum quod praemissis punitionibus non obstantibus secundum quas Deus pro culpis alienis sive propriis punit hanc regulam iuris pro fundamento teneat et populo proponat quae dicit Sine culpa nisi subsit causa non est aliquis puniendus. extra de regulis iuris. et haec regula locum habet in iudicio poli id est Dei. et in iudicio fori id est in foro humano sive saeculari sive ecclesiastico. Declara de iudicio poli. Nam cum Deus duplici poena spirituali et temporali punit. In prima invenitur quod numquam sine culpa. In secunda invenitur quod interdum bene sine culpa sed non sine causa. De prima spirituali poena quae cum est triplex scilicet. subtractio gratiae. unde sequitur obduratio in praestitis. non fit sine culpa propria. Secunda poena damni id est privationis gloriae. hoc etiam numquam infligitur sine culpa propria ut in adultis. vel contracta ut in parvulis in originali decedentibus. Tertia poena sensus. id est cruciatio ignis infernalis etiam patet. Unde quod dicitur Exo. XX. Ego dominus zelotes visitans peccata parentum in filios usque in tertiam et quartam generationem. intelligitur de imitatoribus paternorum scelerum ut exponit Gratianus. I. q. IIII. §. quibus. ubi etiam dat alias expositiones. De secunda autem poena temporali punit Deus. Primo propter culpam alterius ut supra tactum est. triplici ratione. vel etiam sine culpa aliena et propria sed non sine causa. vel etiam ex culpa propria et non aliena. quod si vis scire causas propter quas Deus punit et tamen absque culpa aliena et propria. videas quinque modos quos ponit Magister in IIII. di. XV. c. II. Et recipe tres primas causas. Reliquas duas accipe pro culpis propriis. Nam dicit quinque de causis Deus hominem flagellat in vita praesenti sive poenas infert. Primo ut Deus glorificetur. Et hoc fit quando miraculose removetur poena sive flagellum. Exemplum de caeco nato. Jo. IX. De Lazaro resuscitato. Jo. XI. Secundo si primum desit immittitur tamen ut meritum cumuletur per exercitium patientiae. Ac etiam ut virtus latens intus aliis manifestetur. Exempla in Job. I. et Tob. II. Tertio ut virtus conservetur per humiliationem flagellorum.