Jump to content

Malleus maleficarum (ed. II) - transscriptum/Pars Prima - Quaestio Quintadecima

Unchecked
E Wikisource
Prima Pars - Quintadecima Quaestio in Ordine.
1490


Vide:
 Haec pagina facsimile libri
 Haec pagina inabbreviata
 Quaestio Quartadecima Quaestio Sextadecima 

[61]¶ Quaestione decimaquinta. Declaratur quod propter peccata maleficarum innoxii saepe maleficiantur licet etiam interdum propter peccata propria.
SEd et hoc quod divina permissione plures innoxii damnificantur et puniuntur in praemissis nocumentis propter aliena peccata maleficarum et non propter culpas proprias. Nec alicui hoc videatur inconveniens ostendit Sanctus Thomas secunda secundae. q. CVIII. Hoc fieri iuste a Deo. loquendo de poenis praesentis vitae triplici ratione. Primo quidem quod unus homo est res alterius. et sicut quis punitur in rebus ita et in poenam alterius aliquis puniri potest. Nam filii secundum corpus sunt quaedam res patris. et servi et animalia res dominorum. et sic filii puniuntur quandoque pro parentibus sicut filius natus ex adulterio David mortuus fuit quam citius. et animalia Amalecitarum iussa sunt interfici. quamvis et in huiusmodi sit ratio mystica. ut habetur. I. q. IIII. §. parvulos. Secundo quia peccatum unius derivatur in alterum et hoc dupliciter. Per imitationem sicut filii imitantur peccata parentum et servi et subditi peccata dominorum ut audacius peccent ut fit in rebus male acquisitis in quibus filii succedunt. servi in latrociniis et guerris iniustis. Unde saepius interficiuntur. et subditi praelatorum audacius peccant dum eos peccare cernunt etiam si eadem peccata non committunt unde et iuste puniuntur. Derivatur etiam peccatum unius in alterum per modum meriti. ut subditorum in malum praelatum id est quod peccata subditorum merentur peccatorem praelatum secundum illud Job. Regnare facit hypocritam propter peccata populi. Derivatur etiam peccatum et consequenter poena per aliquem consensum vel dissimulationem. Hoc est quando superiores peccata non redarguunt tunc saepissime boni cum malis puniuntur. ut dicit Augustinus in primo de civi. Dei. Exemplum ubi inter nos inquisitores unus reperit quoddam oppidum mortalitate hominum quasi destitutum et ubi fama volabat quod quaedam mulier sepulta linteamen in quo sepulta erat successive deglutiret et quod pestis cessare non posset nisi ex integro linteamen deglutiendo ad ventrem consumpsisset. [62]Habito consilio desuper scultetus cum praefecto civitatis sepulcrum effodientes invenerunt quasi dimidietatem linteaminis per os et collum. usque in ventrem immissam et consumptam. Quo viso motus scultetus gladium extraxit et caput amputando extra foveam proiecit. sicque subito pestis cessavit. Ex quibus utique divina permissione peccata illius vetulae super innoxios propter dissimulationem praesidentium punita fuerunt. Nam praehabita inquisitione repertum fuit ipsam longo tempore vitae suae sortilegam et magam fuisse. Exemplum de punitione David in enumeratione populi per pestem. Tertio fit divina permissione ut humanae societatis unio commendetur ex qua unus homo debet pro alio sollicitus esse ut non peccet et ad detestationem peccati dum. scilicet poena unius redundat in omnes. quasi omnes sint unum corpus. Exemplum de peccato Achor. Josuae. VII. Possumus adhuc addere duos modos prout puniuntur mali interdum per bonos interdum etiam per alios malos. Nam ut Gratianus dicit. XXIII. q. V. §. ulti. Aliquando Deus punit malos per legitimam potestatem gerentes ex mandato suo. et hoc dupliciter. Interdum cum merito punientium sicut punivit peccata Cananaeorum per populum suum. Interdum absque merito punientium sed etiam in ipsorum poenam sicut tribum Beniamin punivit. et delevit usque ad paucos. Aliquando punit etiam per populos suos iussu seu permissione excitatos non tamen intendentes Deo obsequi sed suae satisfacere cupiditati. et ideo cum sui damnatione sicut iam punit populum suum per Turcos. et saepius ante per alienigenas etiam in veteri lege. Sed nota. quod quacumque de causa quis puniatur si non sustinet patienter poenas tunc sunt flagella non ad satisfactionem sed ad vindictam tantum id est punitionem. Iuxta illud Deutero. XXXII. Ignis. scilicet poena temporalis succensus est in furore meo id est in punitione. quia alias non est in Deo furor. et ardebit usque ad inferni novissima id est vindicta hic incipiet et ardebit usque ad extremam damnationem. ut exponit Augus. Et habetur de penis. di. IIII. §. auctoritas. Sed si patienter ferantur ipsa flagella et sint patientes in statu gratiae habent locum satisfactionis ut dicit Tho. in. IIII. Etiam si quis puniretur a iudice propter maleficium commissum vel etiam malefica et hoc secundum plus et minus secundum devotionem patientis et qualitatem criminis. Mors autem naturalis cum sit ultimum terribilium. non tamen est satisfactoria quia per naturam inolevit in poenam originalis peccati. Licet secundum Scotum etiam voluntarie et cum devotione expectata et Deo oblata in sua amaritudine possit fieri aliquo modo satisfactoria. Mors tamen violenta sive quis eam meruit sive non semper est satisfactoria si patienter sustineatur et in gratia. Et haec quidem quo ad poenas propter aliorum peccata inflictas. Propter propria autem etiam Deus flagellat in vita praesenti et specialiter circa maleficia inferenda. Nam Tobiae sexto. Super illos qui libidini deserviunt diabolus accipit potestatem. quod etiam ex praecedentibus patuit declarando maleficia circa membra et potentias generativae potentiae quae Deus amplius permittit maleficiari. Attamen ad praedicandum populo notandum quod praemissis punitionibus non obstantibus secundum quas Deus pro culpis alienis sive propriis punit hanc regulam iuris pro fundamento teneat et populo proponat quae dicit Sine culpa nisi subsit causa non est aliquis puniendus. extra de regulis iuris. et haec regula locum habet in iudicio poli id est Dei. et in iudicio fori id est in foro humano sive saeculari sive ecclesiastico. Declara de iudicio poli. Nam cum Deus duplici poena spirituali et temporali punit. In prima invenitur quod numquam sine culpa. In secunda invenitur quod interdum bene sine culpa sed non sine causa. De prima spirituali poena quae cum est triplex scilicet. subtractio gratiae. unde sequitur obduratio in praestitis. non fit sine culpa propria. Secunda poena damni id est privationis gloriae. hoc etiam numquam infligitur sine culpa propria ut in adultis. vel contracta ut in parvulis in originali decedentibus. Tertia poena sensus. id est cruciatio ignis infernalis etiam patet. Unde quod dicitur Exo. XX. Ego dominus zelotes visitans peccata parentum in filios usque in tertiam et quartam generationem. intelligitur de imitatoribus paternorum scelerum ut exponit Gratianus. I. q. IIII. §. quibus. ubi etiam dat alias expositiones. De secunda autem poena temporali punit Deus. Primo propter culpam alterius ut supra tactum est. triplici ratione. vel etiam sine culpa aliena et propria sed non sine causa. vel etiam ex culpa propria et non aliena. quod si vis scire causas propter quas Deus punit et tamen absque culpa aliena et propria. videas quinque modos quos ponit Magister in IIII. di. XV. c. II. Et recipe tres primas causas. Reliquas duas accipe pro culpis propriis. Nam dicit quinque de causis Deus hominem flagellat in vita praesenti sive poenas infert. Primo ut Deus glorificetur. Et hoc fit quando miraculose removetur poena sive flagellum. Exemplum de caeco nato. Jo. IX. De Lazaro resuscitato. Jo. XI. Secundo si primum desit immittitur tamen ut meritum cumuletur per exercitium patientiae. Ac etiam ut virtus latens intus aliis manifestetur. Exempla in Job. I. et Tob. II. Tertio ut virtus conservetur per humiliationem flagellorum. [63]Exemplum in Paulo qui de se dicit. II. ad. Corint. XII. Ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae etc. qui stimulus secundum Remigium fuit quaedam infirmitas corporalis. Hae sunt causae sine culpa. Quarto ut aeterna damnatio hic inchoetur. ut. scilicet aliqualiter ostendatur quid in inferno patietur. Exemplum in Herode. Act. XII. et in Antiocho. II. Macca. IX. Quinto ut homo purificetur. vel per expulsionem culpae cum. scilicet ex flagellis conteritur. Exemplum de Maria sorore Aaron Numeri. XII. a lepra infecta. et Israelitis prostratis in deserto. secundum Hiero. XXIII. q. IIII. quid ergo. Vel ad satisfactionem poenae. Exemplum in David qui post remissionem adulterii commissi quo ad culpam in poenam fuit expulsus de regno. ut patet in. II. Re. quod notat Grego. de poe. dis. I. si peccatum David. Posset etiam dici omnem poenam quam patimur procedere ex culpa nostra saltim originali cum qua nascimur quia ipsa est causa omnium causalitatum. ar. di. V. ad eius. Sed et tertia poena quae et damni loquendo de illa quo ad aeternam damnationem quam in futuro sustinebunt. nemo ambigat quin super omnes damnatos in poenis sensibilibus cruciabuntur. Sicut enim gratiae visio in patria. ita mortali culpae poena in inferno succedit. Et sicut gradus beatitudinis in patria commensurantur iuxta gradus caritatis et gratiae in vita. ita et mensura suppliciorum in inferno iuxta mensuram criminum in vita. Hoc est quod Deut. XXV. dicitur. Pro mensura peccati erit et plagarum modus. Et si hoc in aliis peccatis omnibus tamen in speciali maleficis hoc convenit quod ad Hebrae. X. tangitur. Quanto magis putatis deteriora mereri supplicia qui filium Dei conculcavit et sanguinem testamenti pollutum duxerit. in quo sanctificatus est. Haec sunt propria maleficarum fidem abnegantium et per divinissimum sacramentum plurima maleficia ut iam in secunda parte patebit exercentium.