Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/121

E Wikisource
Haec pagina emendata est
115
SEXTVS.
an femina sit, vbi ortus humanus: similiter terra mundi media, vbi omnia nascuntur in medio, quòd terra mundi media. Præterea si quod medium id est vmbilicus, vt pila terrę, non Delphoe medium: & terrę medium non hoc, sed quod vocant Delphis in æde ad latus foramen: Q. V. C. ablatum estadlatũ est quiddam, vt thensarij specie, quod Græci vocant ὀμφαλόν quem Pythonios aiunt esse tumulos, ab eo nostri interpretes vmbilicum dixerunt. Pacuuius: Calydonia altrix terra exuperantum virum. Vt ager Tusculanus, sic Calydonius, ager est, non terra, sed lege poëtica, quòd terra Ætolia, in qua Calydon, à parte totam accipi Ætoliam voluit. Actius: Mystica ad dextram vada præteruecti. Mystica, à mysteriis, quæ ibi in propinquis locis nobilia sunt. Ennius: Areopagitæ quid dedere aliud quàm pedam? Areopagitæ ab Areopago, is locus Athenis. Musæ quæ pedibus magnum pulsatis olympũ. Cælum dicunt Græci olympũ, montem in Macedonia oẽs, à quo potius puto musas: dictas olympiadas. Ita enim ab terrestribus locis aliis cognominatæ Libethrides, Pipleides, Pimpleides, Thespiades; Heliconiades. [1]Cassius Hellespõti, Claustra quod Xerxes quondam eum locum clausit. Nam,
vt
H 2
  1. Ful. Vrs. C Attius.