Pagina:Marcus Terentius Varro - De Lingua Latina - ex Typographeo Adami Sartorii - 1605.djvu/209

E Wikisource
Fuit in emendando quaedam difficultas
203
OCTAVVS.

vt lego legis legit, nouena fiunt verba infecti, nouena perfecti. Quo circa non si genus cum genere discrepat, sedin suo quisque genere si quid deest, requirendum: ad hæc addita si erant ea, quæ de nominatiuis suprà sunt dicta, facilius omnia soluentur. Nam vt illic extremum caput rectos casus sic hic in forma est persona eius, qui loquitur, & tempus præsens, vt scribo, lego. Quare vt illic fit, sic hic item acciderit in formula, vt aut caput non sit, aut ex alieno genere sint proportione eadem, quæ illic dicimus, cur nihilominus seruetut analogia: item sicut illic caput suum habebit, & in obliquis casibus transitio erit in aliquam formulam, qua adsumpta reliqua facilius possunt videri verba vnde sint declinata. Fit enim vt rectus nonnunquam sit ambiguus, vt in hoc verbo volo, quod id duo significat: vnum à voluntate, alterum à volando. Itaque à volo intelligimus & volare, & velle. Quidam reprehẽdunt, quòd pluit, & luit dicamus in præterito, & præsenti tempore, cum analogiæ sui cuiusque temporis verba debeant discriminare, falluntur: nam est, ac putant, aliter, quòd in præteritis V dicimus longum luit, pluit, in præsenti breue luit, pluit. Ideoq́ue in ven-

ditio-