periculo ex Asia reversus fuisset. Verum Proclus hoc quoque munus sprevit, neque ulla ratione voluit recipere.
XXIV.
Sed ut ad ea quae nobis initio proposuimus
revertamur, postquam de contemplatoria Philosophi
sapientia, etsi parum pro dignitate, disseruimus, consequens est,
ut iam quoque dicamus de iustitia, quae ad hoc virtutum
genus pertinet. Neque enim haec similiter, uti illae, de
quibus antea diximus, in distributione aut proportione
versatur: removeri etiam aeque debet genus iustitiae
erga se ipsam agentis, quo ad rationalem animam
duntaxat omnia diriguntur. Solum enim illi, de qua iam
agimus, proprium est ad mentem et Deum actiones
singulas unice referre. Quod eximia prorsus ratione
Philosophus fecisse intelligitur. Etenim vix a diurnis
laboribus requiescens somnoque corpus reficiens, ac sorte
ne tum quidem vacavit a meditando et contemplando.
Certe somno quam maturrime veluti quodam animae
torpore excusso, cum nondum ipsum vocaret
precationum tempus, quod non magna pars noctis elapsa erat,
solus atque in lecto recumbens vel hymnos composuit,
vel dogmata examinavit et rimatus est, quae surgens
interdiu tradidit literis.
XXV.
Simili ratione temperantiam quoque hisce
virtutibus affinem est consectatus, quae consistit in animae
ad mentem conversione, aliis antem rebus quibuscunque
nec tangi se nec moveri patitur. Denique persecta
quadam ratione adiunxit sociam fortitudinem, summa ope
adspirans ad illam libertatem, quae ignorat omnes
passiones, quamque observavit natura inesse ei quam
contemplabatur menti divinae: atque adeo per omnia non