Pagina:Marini Vita Procli Graece et Latine (1814).djvu/105

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
51
MARINI PROCLUS. XXV. XXVI.

hominis quantumvis probi vitam degit, ad quam, ut ait Plotinus, etiam virtutes politicae deducere possunt, verum hac longe post se relicta, eam cum alia quadam illaque longe perfectiore Deorum immortalium permutare aggressus est: his enim, non hominibus virtute praeditis, similis evadere gestiebat.


XXVI.


Istas porro virtutes iam sibi familiares reddidit, cum etiamnum frequentaret Philosophum Syrianum, commentariosque veterum evolveret atque persequeretur. Orphicae vero et Chaldaicae theologiae exigua quaedam elementa ac veluti semina bibit ex ore praeceptoris, quia ipsi integram haud suit Orphei carmina magistrum interpretantem auscultare. Syrianus enim Proclo et Domnino, qui Syrus natione Philosophus ac Syriani: itidem postea successor suit, alterutra se horum, vel Orphica vel oracula, expositurum, optione illis relicta, receperat. At enim hi duo minime inter se in eligendo conspirarunt: Domninus enim Orphei carmina sibi, Proclus oracula exponi malebat, quod tamen ipsum persectum minime est, quia non diu postea in vivis superesse desiit magnus ille Syrianus. Itaque primis, ut diximus, adminiculis ex praeceptoris ore haustis, ad scriptos eiusdem in Orpheum commentarios summa cum cura incubuit, Porphyriique ac Iamblichi copiosis in oracula et similia scripta Chaldaeorum lucubrationibus, tam ipsis oraculis assidue innutritus, quantum homini licet, prosecit ad fastigium summarum virtutum, quas divinus ille Iamblichus praeclare prorsus ac divine theurgicas solebat appellave. Expositionibus itaque Philosophorum, qui aetate eum praecesserant, colligendis non sine exquisite iudicio insudavit, tum alia doctrinae Chaldaicae capita et sententias, ac praestantissimos quosque in divina oracula com-