Jump to content

Pagina:Marini Vita Procli Graece et Latine (1814).djvu/114

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
60
MARINI PROCLUS. XXXV. XXXVI.

tisse, schema geniturae ipsius hoc loco exponere volui. Fuit igitur

16° - 26 ♈︎
27 - 29 ♊︎
24 - 23 ♉︎
24 - 41 ♉︎
29 - 50 ♐︎
23 ♓︎
4 - 42 ♒︎
Horoscopus - 19 ♈︎
Medium coeli 4 - 42 ♑️
☋ sive caput draconis 24 - 23 ♏️
Novilunium antegressum nativitatem 8 - 51 ♒︎


XXXVI


Discessit. Proclus ex hac vita anno post Iuliani imperium centesimo vigesimo quarto, Archonte Athenis Nicagora iuniore, Munychionis Attici sive Romanorum Aprilis die septimo decimo. Corpus exsangue ritu. patrio Atheniensium curatum est, ceu ipse, cum adhuc superstes foret, praeceperat. Quod si cuiquam, huic certe viro beatissimo aderat quoque notitia et cura diligens officiorum, quae defunctis debentur. Neque enim ullum locum consuetae eorum religionis praetermittit, sed quotennis per certos dies invisit ad Atticorum Heroum, tam Philosophorum quoque sepulchra, aliorum praeterea amicorum ipsius ac familiarium Manibus, non per alium, sed ipse iusta fecit. Exhibitoque ita singulis conveniente cultu ac honore, in Academiam progressus singillatim ibi in loco quodam placavit Manes maiorum suorum cognatorumque, mox in altera parte eiusdem Academiae communiter universis animabus omnium supplicavit Philosophorum. Quibus religionibus defunctus vir praestantissimus tertio loco ad hoc delecto universis animabus hominum defunctorum sacra fecit.