Pagina:Marini Vita Procli Graece et Latine (1814).djvu/87

E Wikisource
Haec pagina emendata est
33
MARINI PROCLUS. III.

hominibus dati sunt) huic per omnem vitam integri permanserunt. Secundo robur corporis, quod nullis frigoribus afficeretur, nec quicquam ex vitiosa, et neglecta ratione victus atque laborum convelli aut commoveri posset, quos die noctuque exhauriebat, dum precaretur, et libros evolveret, et ipse conscriberet, et operam daret familiaribus, et haec universa tam naviter faceret, ut singulis tantum studere videretur. Eiusmodi vero facultatem recte fortasse quis fortitudinem corporis appellaverit. Tertia fuit illi virtus corporis, pulchritudo, quam cum temperantia collatam, aliquam habere cum ea affinitatem putant: et recte. Ut enim illam in quodam concentu et consensione consideramus animi facultatum: sic eam haec in corpore pulchritudo ex quadam congruentia partium corporis, quibus agimus, intelligitur. Erat autem aspectu iucundissimus, quod non tantum esset hac egregia proportione praeditus, sed hoc animi floridum de corpore instar vitalis lucis mirum quantum resplenderet, ut nec oratione satis explicari possit. Atque adeo quidem pulcher erat, ut neque pictorum quisquam illius assequi posset similitudinem, et omnes eius imagines, quae circumferebantur, quamvis essent pulcherrimae, tamen plurimum a rei veritate, quam imitarentur, abessent. Quartam vero, scilicet sanitatem, respondere volunt ei, quae est in animo, iustitiae, et esse iustitiam quandam et hanc in corpore, ut est illa in animo. Nihil est enim aliud iustitia, quam habitus quidam, partes animi continens in officio. Ita quae inter pugnantia corporum elementa consensum concordiamque conciliat, sanitas a medicis appellatur, quae quidem huic ab incunabulis usque tam bene constituta fuit, ut ipse diceret, sibi, ut esset aeger corpore, bis tantum aut ter, tam longa vita, annis videlicet totis septuaginta quinque contigisse. Quin et hoc satis argumento fuerit, cui ipse astiti, quod cum postremo morbo detineretur, prorsus ignoraret, quaenam essent illa ingruentia mala, quae corpus invasissent, propter magnam illorum insolentiam.


C