Jump to content

Pagina:Marini Vita Procli Graece et Latine (1814).djvu/88

E Wikisource
Haec pagina emendata est
34
MARINI PROCLUS. IV.

IV.


Et quamvis haec quidem sunt bona corporis, tamen vocaverit ea quispiam praenuncios et quasi comites illarum, in quas perfectam diduximus virtutem, formarum. Iam vero primas dotes animae, quae a natura, sine praeceptoris industria illi contigerunt, easque virtutis partes, miraretur quis, in eo quales quantaeque fuerint, quas Plato naturae philosophicae vult esse elementa. Nam erat insigni memoria, et ingenio, et magnificentia praeditus, comis, amicus, et quasi necessarius veritatis, iustitiae, fortitudinis, temperantiae; nequaquam enim prudens mendacium admittebat, sed oderat vehementissime, fugam vero mendacii atque veritatem amabat. Ac me hercle necesse est, qui tanto studio veritatem esset prosequuturus, ut eius statim a puero summe cupidus fuerit; est enim veritas omnium bonorum principium Diis et hominibus. Sed et corporis voluptates contempsisse, ac temperantiae fuisse quam amantissimum, convincet vel solum ad perdiscendas disciplinas ac studiorum omne genus desiderium, summaque propensio, quae sane belluinam atque illiberalem voluptatem nunquam ingenerari sinunt, animae quidem ipsius ex se ipsa sinceram delectationem possunt excitare. Ab avaritia vero, dici non potest, quam fuerit alienus, ut etiam parentum, quamvis ditissimorum, divitias puer contempserit propter incredibile studium philosophiae. Quamobrem et ab illiberalitate procul aberat, et a rerum cura minorum, cum esset universi et rerum divinarum atque humanarum studiosissimus. Ex tali mente nactus animi magnitudinem, nihili faciebat humanam vitam, nec, ut alii, mortem quicquam esse grave putabat. Omnia vero, quae caeteris formidanda videbantur, nequaquam pertimescebat, hac affectione sola naturali, quam non alio virtutis nomine quam fortitudinis appellari convenit. Ex his autem iam omnibus, etiam iis, qui periculum