NICOLAI COPERNICI REVOLVTIONVM
QVAM uim essectumq haberet assumpta reuolutio terræ in motu apparente longitudinis errantium siderum, & in quem ea omnia cogat ordinem, nempe certum & necessarium pro eo acpotuimus,indicaui mus,Reliquum est, ut circa transitus illorum siderum, quibus in latitudinem digrediūtur,occupemur,ostẽdamusq quomodo etiam in his eadem terræ mobilitas exercet imperia, legesq præscripsit iIlis etiam in hac parte.Est autem & hæc pars icientiæ necessaria,quòd digressiones ipsorum siderum , haud paruam efficiunt circa Ortum & Occasum apparitiones,occullationes ,atq alia,quæ in uniuersum supra exposita sunt,differentiam.Quin etiam uera loca ipsorum tunc cognita dicuntur, quando longitudo simul cum latitudine à signorum circulo cõstiterit. Quæ igitur prisci Mathematici hic etiam per stabilitatem terræ demonstrasse rati sunt, eadem per assumptam eius mobilitatem maiori sortasse compendio, ac magis apposite facturi sumus.
DVplices in omnibus his latitudinis expatiationes inueuerunt prisci, duplici cuiusquam ipsorum longitudinis inæqualitati respondentes, Et aliam fieri occasione orbium eccentrorum, aliam penes epicyclos,quorum loco epicyclorum unum orbem terræ magnum iam fæpe repetitum accepimus. Non quòd orbis ipse aliquo modo declinet à signiferi plano semel in perpetuum obtento, cum idem sint,sed quòd orbes illorum siderum ad hoc inclinen tur obli