tur obliquitate non fixa. Quæ quidem uarietas ad motum ac reuolutiones orbis magni terræ reguletur.Quoniam uero tres superiores, Saturnus, Iupiter & Mars,alἤs qnibusdam legibus feruntur in longitudinem , quàm reliqui duo ita quoq in latitudinis motu non parum differunt. Scrutati sunt igitur primum ubi nam essent, & quanti illorum extremilimites Boreæ latitudinis , Quos inuenit Ptolemæus in Saturno & Ioue circa principium Libræ, In Marte uero circa finem Cancri in apogæo ,ppemodum eccentri.Nostris autem temporibus inuenimus hos terminos Septentrionales , Saturno in vII. Scorpἤ. Ioui in xxvII. Libræ,Marti in xxvII. Leonís, prout etiam apogæa ad nus usq permutata sunt.Ipsum namq motum orbium illor inclinationes & cardines latitudinum sequuntur, inter hos terminos per quadrantes circulorum secundum distantias æquatas siue apparentes nullum prorsus uidentur facere latitudinis abscessum, ubicunq contigerit tunc esse terram.In his ergo medἤs longitudinibus intelliguntur esse in sectione cõmuni suorum orbiū cū signifero nō aliter q Luna in sectionibus eclipticis, quas hic uocat Ptolamçus nodos, ascendentē à quo stella ingreditur partes Septentrionales:desccndentẽ, quo transmigrat in Austros. Nõ quôd orbis terræ magnus idē semper in plano signiferi manens latitudinē eis adducat omuis aliquã,Sed omnis latudinis digressus ex illis est,qui in alἤs ab his locis plurimū uariat, quibus appropinquanti terræ, quãdo Soli uidentur oppositi ac acronycti, maiori semper excurrũt abscessu, q in quacūq alia terræ posîtione.ln hemicyclio Boreo in Boream,in Austrino in Austrum,Idq maiori discrimine q terræ accessus & recessus postulat.Qua occasione cognitū est,inclinationē illorum orbiū non esse fixam,sed quæ mutetur quodā librationis motu reuolutionibus orbîs magni terræ cōmensurabili,ut paulo inserius dicetur.Venus autem & Mercurius alἤs quibusdam modis uidentur excurrere , certa tamen lege obseruata ad absidas medias,extremas,&infimas. Nam in medἤs longitudinibus, quando uidelicet linea medἤ motus Solis per quadrantes distiterit à summa uel infima illorū abside,ipsæq stellæ ab eadē linea medἤ motus absuerint per quadrantes suorū orbiū uespertini uel
Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/378
Appearance