uariabili sed regulari.Quoniam in Saturno,Ioue,& Marteangulus sectionis,in sectione illa tanquam axe librationem quan dam accipit,qualem circa prætcessionem æquinoctiorũ demonstrauimus,Sed simplicem & motui commutationis commensurabilem, sub quo augetur & motuitur certo interuallo. Vt quo tiescunq terra proxima fuerit planetæ,nempe acronycto, maxima contingat orbis planetæ inclinatio,in opposito minima, in medio mediocris:ut cum fuerit planeta in limite maximæ latitudinis Boreæ siue Austrinæ,multo maior apparet eius latitudino propinquitate terræ,quàm eius maxima distantia, Et quamuis hæc sola posset esse causa huiusce diuersitatis inæqualis terræ distātia,secundum quod propinquiora maiora uidentur remotioribus,sed maiori differentia excrescunt deficiuniq harum stellarum latitudines, quod fieri non potest,nisi etiam orbes illorum in obliquitate sua librētur.Sed ut antea diximus in his quæ librantur,oportet medium quoddam extremorum accipere. Quæ ut apertiora fiant, Sit orbis magnus, qui in plano signiferi A B C D, centrum habens E,ad quem inclinus fit orbis planetæ, q sit F G K L,mediæ ac permanentis declinationis, cuius limes latitudinis Boreus F, Austrinus K, descendens sectionis nodus G,ascẽdens L,Sectio cõmunis B E D, quæ extẽdatur in rectas lineas G B,D L.Qui quidem quatuor termini non mutentur,nisi ad motum absidum.Intelligatur autem,quòd motus stellæ longitudinis non feratur sub plano ipsius F G circuli,sed sub alio quodā obliquo ipsi F G homocentro,qui fit O P, qui se inuicem secent in eadem G B,D L re-
Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/380
Appearance