recta linea. Dum ergo stella sub O P orbe feratur, & ipsi interdum motu librationis coincidens ipsi F K plano,transmigrat in utrasq partes,facitq obid latitudinem apparere uariã. Sit enim primũ stella in maxima latitudine Borea sub o signo proxima terræ,in A existenti.& excrescet tunc ipsa latitudo stellæ penes angulum O G F maximæ inclinationis O G P orbis. Cuius motus accessus & recessus,quia motui commutationis commensurabilis existit per hypothesim,si tunc terra fuerit in B, congruet O in F,& minor apparebit stellæ latitudo in eodem loco quàm prius. Multo etiam minor si terra in C signo fuerit, transmigrabit enim O in extremam & diuersam librationis suæ partem, & relinquet tantum, quantum à libratione ablatiua latitudinis Boreæ superfuerit, nempe ab angulo aequali ipsi O G F, Exinde per reliquũ hemicycliũ C D A, crescet latitudo stellæ Borea, existẽtis circa F, donecad primũ A signũ redierit,unde exiuerat.Idem processus atq modus erit in stella meridiana circa K signum constituta, sumpto à c terræ motus exordio. Quod si stella in altero G uel L modo fuerit, acronyctus uel sub Sole latens , quamuis tunc plurima inclinatione destiterint inuicem orbes F K & O P, nulla propterea latitudo stellæ sentietur, utpote quæ setctionem orbium communem tenuerit. Ex quibus, ut arbitror, facile intelligitur, quomodo latitudo planetæ ta: Borea decrescat, ab F ad G , & Austrina à G ad K augeatur, quæ ad L tota euanescit transeatq in Septentriones. Et tres illi superiores hoc modo se habẽt. A qbus ut in lõgitudine sic in latitudinibus nõ parũ differũt Venus & Mercurius,q̇d sectiões orbiũ cõmunes per apogæa habeant & perigæa collocatas, eorũ uero maximæ inclinationes ad medias absidas cõuertuntur libramēto mutabiles, ut iiIorũ superiorũ,sed aliã insuper hi librationem subeũt priori dissimilē. Ambæ tamẽ reuolutionibus tel Juris sunt cõmensurabiles,sed nõ uno modo.Nã prima libratio hoc habet,quod reuoluta semel terra ad illorũ absidas motus librationis ipsæ bis reuoluit̆, axẽhabẽs pmanentẽ, sectionẽ quã diximus p apogæa & perigæa, ut q̇tiescūq linea medἤ motus Solis fuerit in perigæo siue apogæo illorum, maximus accidat angulus sectiõis.ln medἤs aũt lõgitudinibus, minimus semp.
Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/381
Appearance