Secunda uero libratio huic superueniens differt ab illa, in eo, quòd mobilem axem habens efficit, ut in media longitudine constituta terra, siue Veneris, siue Mercurἤ, planeta semper sit in axe,id est,in sectione communi huius libramenti, Maxime uero deuius,quãdo apogæum uel perigæum eius respexerit terram Venus in Boream semper, ut dictum est, Mercurius in Austrum:cum tamen propter priorem ac simplicem inclinatio nem latitudine tũc carere debuissent. Vt exempli gratia. Dum medius Solis motus fuerit ad apogæum Veneris, & ipsa in eodem loco,manifestum est,quòd secundum simplicem inflexio nem primamq librationem in communi sectione sui orbis cū plano signiferi nullam tunc admisisset latitudinem,sed secunda libratio deuiationem suam super inducit ei maximam, habens sectionem siue axem per transuersam diametrum orbis eccentri,secans eam quæ per summam ac infimam absida ad angulos rectos. Si uero eodem tempore fuerit in alterurro quadrante, ac circa absidas medias sui orbis, tunc axis huius libramẽti cougruet cum linea medἤ motus Solis.Et ipsa Venus addet reflexioni Boreæ deuiationem maximam,quàm Austrina reflexio ni auferet,minoremq relinquet:atq hoc modo libratio deuiationis motui telluris commensuratur. Quæ ut etiam facilius capiatur,repetatur orbis magnus A B C D , orbis Veneris uel Mercurἤ eccentrus & obliquus ad A B C circulum,secundum inclitiatonem æqualem F G,K L.Horum sectio communis F G per apogæum orbis,quod sit F,& perigæum G.Ponamus primum commodioris causa demonsirationis ipsius G K F orbis eccentri indinationem,tanquam simplicem & fixam, uel dum placet mediam inter minimam & maximam,nisi quòd F
Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/382
Appearance