G sectio communis fecundũ perigæi & apogæi motum permutetur.In qua dum fuerit terra,nempe in A uel C,atq in eadem linea planeta:manifestu est,quòd nullã tunc faceret latitudinem, quando omnis latitudo à lateribus est.In hemicyclἤs G K F & F L G,quibus planeta in Boreā uel Austros facit accessus, ut dictũ est,pro modo inflexionis ipsius F K G circuli ad zodiaci planum Vocant autem hunc planetæ digressum obliquationẽ, alἤ reflexionem.Cum uero terra fuerit in B uel D , hoc est ad medias absidas planetæ,erunt eærdẽ latitudines supra & infra F K G, & G L F, quas uocant declinationes,itaq nomine potius q re differunt à prioribus, quibus etiã nominibus in locis medἤs cõmiscentur. Sed quoniam angulus inclinationis horum circulorum in obliquatione, reperitur esse maior quàm in declinatione,intellexerunt per quandam librationem id fieri, inflectentem se in F G sectiõe, tanquã axe,uti dictum est in superioribus. Cum igitur utrobiq talem seftionis angulũ notũ habuerimus, facile ex eorũ differentia intelligeremus,quanta fuerit ipsa libratio à minima ad maximã. Intelligatur iam alius circulus deauiationis,obliquus ipsi G K F L,homo centrus quidem in Venere,eccentrus aūt eccentri in Mercurio,ut postea dicetur, quorũ sectio cõmunis sit R S, tanquã axis huius librationis in circuitu mobilis,ea ratione,ut dum terra in A uel B fuerit,planeta sit in extremo limite deuiationis,ubicuncq ferit in T signo,& quantũ ex a terra progreffum fuerit,tantum planeta subintelligatur à T remoueri,decrescente interim obliquitate circuli deuiationis, ut dum terra emensa fuerit quadrantem A B,intelligatur planeta ad nodum peruenisse huius latitudinis,id est in R. Sed coincidentibus tunc planis in medio librationis momento ac in diuersum nitentibus,reliquū hemicyclium deuiationis,quod prius erat Austrinum,erumpit in Boream,in quod succedens Venus Austro neglecto Septẽtriões repetit,nunq appetitura Austrum per hanc librationẽ.Sicut Mercurius cõtrarias sectando partes Austrinus permanet,qui etiã in eo differt, quòd non in homocentro eccentri ,sed eccentri eccentro libratur.Pro quo circa lõgitudinis motū epicyclio usi sumus in inęqualitatis demonstratione. Verum quoniã illiclõgitudo sine latitudine,hic lati-
Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/383
Appearance