E F D,quoniam trianguli E F D,datur ratio laterum E F ad F D , cũ angulo E F D,habebimus angulum exteriorem datũ D F E,'minimæ inclinationis Austrinæ,hinc per differentiã utriusq declinationis totã librationẽ eccentri ad zodiacũ.Quibus etiam angulis inclinationū latitudines Boreas oppositas ratiocinamur,quales uidelicet fuerint ansguli A F C,& E G C, qui si obseruatis consenserint, nos minime errasse significabunt. Exemplificabimus autẽ de Marte,eo quòd ipse præ cæteris excurrit omnibus in latitudinem, cuius latitudinem maximam Austrinam adnotauit Ptolemæus partium ferè vII. atq hanc in perigæo Martis: Maximam quoq Boreã part. IIII.scrup.xx.in apogæo. Nos aũt cum acceperimus angulum B G D, part. vI. scrup.L. inuenimus ei reipondẽtem A F C angulũ part. IIII.scrup.xxx.ferè. Cũ enim ratio data E G ad E D,sit sicut unum ad unum,scrup,xxII.fecund.xxvI.habebimus ex eis cum angulo B G D,angulum D E G,part.I.scrup.LI.ferè, inclinationis maximæ Austrinæ. Et quoniam E F ad C E,est sicut unũ ad unũ,scrup.prima.xxxix secund. LVII. & angulus C E F æqualis ipsi D E G.part.I.scrup.LI. sequetur exterior, quem di ximus C F A part.IIII.s.existente planeta acronycto.Similiter in opposito loco, dũ cũ Sole currit,si assumpserimus angulum D F E, srup. v.ex D E & E F datis lateribus, cum angulo E F D,habebimus angulum E D F,& exteriorem D E G scrup. prope IX.minimæ inclinationis,qui etiam aperiet nobis angulum C G E,Boreæ latitudinis scrup.ppe vI. Cũ ergo reiecerimus minimã indinationẽ à maxima,hoc est Ix.scrup.ab una parte,& LI. scrup. relinquit̃ pars una,scrup.xLI.Estq libratio huius inclinationis, & dimidia scrup. L.s.ferè.Simili modo aliorũ duorum Iouis &Saturni patuerunt anguli inclinationũ cũ latitudinibus . Nempe Iouis inclinatio maxima partis unius, scru.xLII.minima,ptis unius,
Pagina:Nicolai Copernici torinensis De revolutionibus orbium coelestium.djvu/385
Appearance