spissa caligine et perpetua nocte versatus eram, cum tandem tenue quoddam lumen, crepusculi instar, emicuerit, et mox lucidum et serenum coelum apparuerit. Stulte igitur credebam, aut a repercussione aëris subterranei aut vi contrarii venti me reiectum, cavernamque istam spiritus sui reciprocatione in terram me revomuisse. At neque sol, quem tunc conspicabar, nec coelum nec reliqua sidera nota mihi erant phaenomena, cum coeli nostri sideribus ista, quae iam videbam, essent minora. Credebam igitur, aut totam novi istius coeli machinam in sola cerebri imaginatione, e capitis vertigine excitata, consistere, aut fingebam me mortuum ad sedes beatorum ferri. At ultimam hanc opinionem mox ridebam, cum me ipsum intuerer harpagone munitum et longum funis syrma trahentem, satis gnarus, reste ac harpagone non opus esse in paradisum eunti, nec coelitibus placere posse ornatum, quo ad exemplum Titanum Olympum vi expugnare et superos inde deturbare velle viderer. Tandem, re serio pensitata, iudicabam, delatum me fuisse in coelum subterraneum, ac veras esse eorum coniecturas, qui concavam statuunt terram, et intra crustas illius alium contineri orbem nostro minorem, aliudque coelum
Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/24
Appearance