Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/40

E Wikisource
Haec pagina emendata est

At, quamvis stuporem & stoliditatem gentis huius subterraneae damnarem, coactus tamen simul eram fateri, a brutis animantibus debere distingui. Nam nitor civitatis, symmetria aedificiorum et alia manifeste indicabant, ratione non destitutas esse has arbores, nec artium, inprimis mechanices, prorsus esse rudes. Sed putabam, hoc solo virtutem ac praestantiam omnem absolvi.

Dum ita tacitus mecum loquebar, intrat arbor, sistrum manu tenens. Eadem, diffibulato meo pectore, ac nudato altero brachio, mediam mihi venam scite admodum pertudit. Postquam sanguinis, quantum sat videbatur, elicuerat, brachium non minori dexteritate obligabat. Ita officio functa, inspecto solicite sanguine, tacita ac velut admiratione satura digreditur. Haec omnia confirmabant opinionem, quam de stoliditate huius gentis mihi finxeram. At quam primum linguam subterraneam edoctus essem, & explicata mihi cuncta fuissent, contemptus in admirationem vertitur. Processus hic forensis, quem temere damnaveram, ita mihi exponitur. E forma corporis mei iudicaverant, me esse incolam firmamenti. Visus fueram honestam & primi ordinis