Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/41

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


matronam velle violare. Ob crimen hoc in forum reus tractus fueram. Advocatorum alter culpam exaggeraverat, supplicium lege debitum poscens; alter vero non poenam deprecatus erat, sed dilationem supplicii suaserat, donec innotuerit, quis, qualis & cuias essem, utrum brutum, an animal rationale. Porro ramorum extensionem didici esse actum religionis ordinarium, antequam res diiudicaretur. Advocati ovina tecti erant pelle, ut memores essent innocentiae & integritatis in partibus obeundis. Et revera probi hic omnes ac integri sunt, id quod monstrat, in republica bene constituta dari posse probos ac honestos causidicos. Severae adeo in praevaricatores latae sunt leges, ut nec sycophantiis nec fucis ullum mantellum sit obvium, nec deprecatio perfidiis, nec maledictis sit fuga, nec confidentiae usquam hospitium sit, nec diverticulum dolis. Verborum trina repetitio fieri solebat ob tarditatem perceptionis, qua ab aliis gentibus distinguebantur huius terrae incolae; nam paucis datum erat intelligere, quod obiter legerant, aut percipere, quod semel tantum audiverant. Qui statim rem capiebant, vi iudicandi credebantur destituti, ideoque raro hi ad magna ac momentosa munera admittebantur.