Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/42

E Wikisource
Haec pagina emendata est

Experientia quippe didicerant, fluctuasse rempublicam in manibus eorum, qui promptissimae sunt perceptionis, ac qui vulgo magna ingenia dicuntur; tardos vero, ac per contemptum hebetes dictos, composuisse, quae primi turbaverant. Paradoxa haec omnia erant, licet serio ponderanti non plane absurda mihi sint visa. Maximam vero admirationem movebat historia Praesidis; nam virgo erat, indigena huius loci, et a principe constituta Kaki, seu supremus in civitate iudex. Apud hanc gentem enim nullum in distributione officiorum observatur sexus discrimen, sed habito delectu, reipublicae negotia dignissimis conferuntur. Ut rite de uniuscuiusque profectu ac dotibus animi iudicetur, instituta sunt seminaria, quorum ephori sive directores dicebantur Karatti (vox ista proprie denotat examinatores sive scrutatores). Eorum officium erat profectum & vires uniuscuiusque examinare, indolem iuventutis penitius inspicere, habitoque examine, principi quotannis exhibere indicem eorum, qui ad munera publica essent admittendi, simulque ostendere, qua in re unusquisque patriae maxime usui esse posset. Accepto isto catalogo, Princeps nomina candidatorum libro inferri iussit, quo in memoria & tanquam