Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/43

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


tanquam ante oculos haberet, quos ad vacantia munera admoveret.Praedicta virgo splendidum ante quatuor annos a Karattis obtinuerat testimonium, eoque nomine a Principe constituta erat Praeses Senatus huius urbis, in qua nata erat. Sancta & constans est huius moris observantia apud Potuanos, cum credant, optime iis perspectum esse statum loci, qui in eodem nati sunt & educati. Palmka (id nomen huic virgini erat) summa cum laude triennii spatio spartam hanc ornaverat, habitaque fuit prudentissima totius civitatis arbor. Nam tanta illi erat perceptionis tarditas, ut rem, nisi ter vel quater repetita esset, aegre perciperet. At, quod semel percepit, penitus perspexit, tantoque iudicio quaevis problemata discussit, ut effata eiusdem totidem oracula habita fuerint.

Novit enim iustum gemina suspendere lance
Ancipitis librae, rectum discrevit, ubi inter
Curva subit, vel cum fallit pede regula varo.

Hinc nulla ab ea quadriennii spatio dicta fuit sententia, quae non a summo tribunali Potuano confirmata & encomiis ornata esset. Igitur institutum istud in favorem sexus sequioris, quod primo intuitu damnaveram,