Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/44

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


non plane absonum curatius examinanti visum est. Cogitabam mecum: Quid, si uxor Praetoris nostri Bergensis loco mariti ius diceret? Quid, si advocati Severini filia, eloquentia ac praeclaris animi dotibus ornata virgo, pro stupido parente causas in foro ageret? Iurisprudentia nostra parum inde detrimenti caperet, & forsitan Themis toties non vapularet. Cogitabam porro, quoniam in foris Europaeis causae celeriter adeo iudicantur, sententias istas extemporales ac praecoces, si severiori examini subiicerentur, notas censoris non effugituras. Ut pergam reliqua explicare: venae sectionis rationem hanc audivi. Si quis criminis convictus sit, pro flagris, membrorum mutilatione aut capitali supplicio ad venae sectionem damnatur, quo pateat, utrum e malitia an sanguinis aut humorum vitio derivandum sit crimen, & an tali operatione corrigi queat, adeo ut tribunalia haec ad emendationem potius quam ad poenam spectent. Emendatio tamen haec poenam quodammodo complectebatur, quoniam nota quaedam ignominiae erat ex iudicis sententia hanc operationem subire. Si quis iterum laberetur, indignus civitate iudicatus, ad firmamentum, ubi omnes absque discrimine recipiebantur,