Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/45

E Wikisource
Haec pagina emendata est

solebat relegari. At de exsilio isto, eiusdemque indole, plura mox dicenda. Quod vero chirurgus iste, qui venam mihi mediam aperuit, ad visum sanguinis mox obstupuerit, causa haec erat, quod incolae huius globi, loco sanguinis, liquidum & candidum habeant succum, per venas fluentem, qui, quo est candidior, eo maior sanctitatis nota.

Haec omnia linguam subterraneam edocto penitius innotuerunt, quo facto clementius iudicium ferre coeperam de gente ista, quam temere nimis damnaveram. At, quamvis stupidas & stolidas has arbores primo intuitu iudicaveram, animadverteram tamen mox non omni humanitate esse destitutas, ac proinde nullum mihi esse periculum vitae; in qua spe confirmabar, cum viderem, bis quovis die alimenta mihi afferri. Cibus vulgo constabat e fructibus, herbis ac leguminibus; potus erat liquidus succus, quo nil dulce magis ac saporum.

Praetor iste, in cuius custodia eram, Principi sive Dynastae, haud procul ab hac civitate degenti, mox indicabat, in manus suas casu incidisse animal quoddam rationale, sed insolitae figurae. Rei novitate motus Princeps, in lingua me erudiri, et deinde