Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/46

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


ad aulam suam mitti iubet. Datus hinc mihi fuit Magister linguae, sub cuius institutione semestri spatio tantum profeci, ut cum incolis satis expedite fabularem. Postquam in lingua subterranea tyrocinii rudimenta deposueram, adfertur ab aula nouum mandatum de ulteriore mea institutione, iubeorque seminario urbis initiari, ut a Karattis eiusdem sive examinatoribus perspicerentur vires ingenii mei, & in quo disciplinae genere maximam spem promitterem; Haec omnia solicite exsequuntur; sed dum in stadio hoc eram, non corporis mei minor cura habebatur quam animi, & soliciti inprimis erant ut ad similitudinem arboris, quantum fieri licuit, formarer; quem in finem ramos quosdam adscititios corpori aptabant. Dum haec aguntur, hospes meus redeuntem quavis vespera e seminario variis sermonibus ac quaestionibus exercebat. Audivit summa cum animi voluptate me de iis, quae in subterraneo hoc itinere usu venerant, dissertantem; maxime vero obstupuit ad descriptionem terrae nostrae, & immensi, quo cincta erat, coeli, innumeris sideribus interstincti. Horum omnium attentus avidusque erat auditor; at erubuit non nihil ad