Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/47

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


ea, quae narrabam de arboribus nostri orbis, quae inanimatae, immobiles, ac radicibus terrae stent fixae, ac tandem non sine indignatione me intuebatur, cum testarer, arbores nostras caesas calefaciendis fornacibus et cibis coquendis inservire. Attamen re serio pensitata, paulatim ira detumuit, protensisque versus coelum quinque ramis (nam totidem illi erant), iudicia Creatoris, cuius sint variae occultae rationes, est miratus: attente porro audivit alia narrantem. Uxor illius, quae adhuc praesentiam meam aversata fuerat, cum veram, ob quam in iudicium tractus eram, causam didicisset, ac specie me arboris, quam in orbe nostro scandere solemus, deceptum, abiecta omni suspicione, in gratiam mecum rediit. At ego, ne inter initia coëuntis gratiae recentem cicatricem rescinderem, non nisi praesente ac iubente marito, sermones cum illa miscui.