Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/48

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


NICOLAI KLIMII

Caput III.

Descriptio Urbis Kebae

Interea, dum in cursu hoc tyrocinii eram, per urbem me circumduxit hospes meus, ut monstraret, quicquid maxime curiosum ac spectabile erat. Ambulavimus absque impedimento ac, quod maxime mirabar, sine ullo incolarum accursu; aliter ac apud nos fieri solet, ubi ad omne, quod insolitum est, catervatim advolant homines, ut curiosos pascant oculos. Nam incolae huius planetae novitatis parum avidi solida tantum sectantur. Civitati huic nomen est Keba, quae inter urbes Principatus Potuani secundum locum tenet. Incolae graves adeo sunt ac prudentes, ut quot cives, tot senatores diceres. Honestissimum ibi est senectutis domicilium; nusquam enim tantum tribuitur aetati, nusquam senectus est honoratior, cuius non in sententia sola, sed & nutu residet auctoritas. Mirabar gentem adeo modestam ac sobriam certaminibus ludicris, comoediis ac spectaculis delectari; nam haec gravitati eiusdem parum convenire videbantur. Id quod anim