Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/49

E Wikisource
Haec pagina emendata est

advertens hospes, per totum, ait, hunc Principatum seria ac nugae per vices nos partiuntur,

Saturnumque gravem nostro Iove frangimus una.

Inter alia enim huius Principatus egregia instituta erat permissio voluptatum innocuarum, quibus roborari creditur animus & ad molesta obeunda munera reddi idoneus, quibusque dissipari putantur atrae istae nubes ac melancholici affectus, tot turbarum, seditionum ac pravorum consiliorum fontes. Hac ratione ducti graviora opera lusibus iocisque distinguunt, severitatem tamen comitatemque ita miscentes, ne illa in tristitiam, haec in petulantiam degeneret. At non sine indignatione animadvertebam, inter spectacula & ludos scenicos numerari exercitia disputatoria. Namque statis anni temporibus, factis sponsionibus, et certo vincentibus statuto praemio, disputatores tanquam gladiatorum paria committebantur, eisdem fere legibus, quibus certamina apud nos fiunt inter gallos gallinaceos aut animalia aeque ferocia. Hinc divitibus mos erat, alere disputatores, quemadmodum in orbe nostro canes venaticos, eosdemque in arte disputandi sive dialectica erudi-