Pagina:Nicolai Klimii Iter Subterraneum.djvu/50

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina emendata est


re, ut idonei & loquaces redderentur ad stata, quae quotannis fierent, certamina. Ita civis quidam opulentus, nomine Henochi, triennii spatio magnas opes, scilicet 4000 Ricatu, cumulaverat e tropaeis unius, quem hunc in finem alebat, disputatoris, & haud semel immodicae summae domino eiusdem oblatae fuerant ab iis, qui ex eiusmodi exercitiis quaestus facere solebant; sed adhuc vendere nolebat thesaurum, unde tot illi quotannis erant reditus. Mira ille linguae volubilitate pollens diruebat, aedificabat, quadrata rotundis mutabat, syllogismorum captionumque dialecticarum laqueis strepebat, et unumquemque opponentem distinguendo, subsumendo & limitando eludere ac ad silentium pro lubitu reducere callebat. Semel atque iterum spectaculis eiusmodi summa cum animi aegritudine interfui. Nam impium et indignum mihi videbatur, augusta adeo exercitia, quae ornare solent gymnasia nostra, in ludos scenicos transformari. Et cum ad animum revocarem, ter me summo cum applausu publice disputasse & lauream exinde emeruisse, a lacrimis vix temperare poteram. Caeterum non ipse magis actus quam disputandi modus stomachum mihi movebat. Conducti enim erant certi