terfectus. Cupiens itaque ad hæc, quæ obijci poſſent, reſpondere, nonnullorũ imperatorum mores & ingenium diſquiram, & cauſam cur perierint examinabo, quam caufam non diſsimilem his, quæ propoſita ſunt, oſtendam. Tum ea conſideranda proponam, quæ res geſtas illorum temporum legentibus dígna ſint, quæ notentur. Mihi verò ſatis eſſe velim, eos omnes imperatores oratione complecti, quibus imperij ſucceſſio obuenit, à Marco Philofopho ad Maximinum vſqꝫ initio ducto, qui quidem hi recẽſentur: Marcus, eius filius Commodus, Pertinax, Iulianus, Seuerus, & Antoninus Caracalla eius filius, Macrinus, Heliogabalus, Alexander, & Maximinus.
Illud principio obſeruãdum eſt, cum vnicũ certamen duntaxat in omni procuratione principatus cernatur, potentiorum ſcilicet ambitio, & populorum inſolens ingenium, Romani Imperatores tertia quadam afficiebantur difficultate, quòd illis ferenda eſſet militum crudelitas & auaritia: idqꝫ cum difficile eſſet, cauſam exitij multis attulit. Nam fa-